[1] Vicina est Bactriana[2], in qua[3] bdellium[4] laudatissimum [5]. arbor nigra[6], magnitudine oleae, folio roboris, fructu caprifici[7]. ipsi[8] natura quae[9] cummi. alii brochon appellant[10][11], alii malacham[12] , alii maldacon[13], nigrum vero et in offas convolutum[14] hadrobolon[15]. esse autem debet tralucidae[16] simile cerae, odoratum et, cum frietur[17], pingue, gustu amarum citra acorem. in sacris vino perfusum odoratius. nascitur et in Arabia Indiaque et Media ac Babylone. aliqui peraticum vocant ex Media[18] advectum.
fragilius[19] hoc et crustosius amariusque[20], at Indicum umidius et cumminosum[21]. adulteratur amygdala nuce, cetera eius genera cortice et scordasti[22]—ita vocatur arbor aemulo[23] cummi[24] —, sed deprehenduntur[25] semel quod[26] dixisse et in ceteros[27] odores satis[28] sit, odore, colore, pondere, gustu, igne[29]. Bactrio[30] nitor siccus[31] multique candidi ungues, praeterea suum pondus, quo[32] gravius esse aut levius non debeat. pretium sincero in libras $X$ III.[33]
[34] Gentes[35] supra dictas Persis attingit. Rubro mari, quod ibi Persicum[36] vocavimus, longe in terrain[37] aestus[38] agente[39],[40] mira arborum natura. namque erosae[41] sale, invectis[42] derelictisque similes, sicco litore radicibus nudis polyporum modo amplexae steriles arenas spectantur. eaedem[43] mari adveniente fluctibus pulsatae resistunt inmobiles; quin et pleno aestu operiuntur totae, adparetque rerum argumentis asperitate aquarum illas ali[44]. magnitudo miranda est, species similis unedoni[45], pomum amygdalis extra, intus contortis nucleis.