[1][2]Piscium ova in mari crescunt, quaedam summa celeritate, ut murenarum, quaedam paulo tardius. plani piscium , quibus cauda non est... aculeatique[3] , et[4] testudines in coitu[5] superveniunt, polypi crine uno feminae naribus adnexo, saepiae et lolligines linguis, conponentes inter se bracchia et in contrarium nantes[6]; ore et pariunt. sed polypi in terram verso capite coeunt, reliqua mollium tergis ut canes, item locustae et squillae[7], cancri ore.
[8] ranae superveniunt , prioribus pedibus alas feminae mare[9] adprehendente, posterioribus clunes. pariunt minimas carnes nigras, quas gyrinos[10] vocant, oculis tantum et cauda insignes[11] , mox pedes figurantur cauda findente[12] se in posteriores. mirumque, semestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, et rursus vernis aquis renascuntur quae fuere natae[13] , perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eveniat.
[14] et mituli, pectines[15] sponte naturae[16] in harenosis proveniunt; quae durioris[17] testae sunt, ut murices, purpurae, salivario[18] lentore, sicut acescente[19] umore culices; apua[20] spuma maris incalescente[21] , cum admissus est imber; quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stantia defixosque palos et lignum maxime. nuper conpertum in ostreariis[22] umorem iis fetificum lactis modo effluere. angu- [23] illae atterunt se[24] scopulis; ea strigmenta vivescunt[25], nec alia est earum[26] procreatio.
[30] quaedam tempore[31] anni gignuntur et in umore ut[32] in [33] terra, vere pectines[34], limaces[35], hirudines[36]; eadem[37] tempore evanescunt. piscium lupus et trichias bis anno parit, et saxatiles omnes; mulli[38] ter et[39] chalcis, cyprini sexiens, scorp aenae[40] bis ac sargi, vere et autumno, ex planis squatina bis sola[41] , autumno, occasu[42] vergiliarum, plurimi piscium tribus mensibus Aprili, Maio, Iunio, salpae[43] autumno, sargi, torpedo , squali circa aequinoctium[44], molles vere, saepia omnibus mensibus. ova eius[45] glutino atramenti ad speciem uvae cohaerentia masculus[46] prosequitur adflatu; alias sterilescunt.
[51] locustae et reliqua tenuioris crustae ponunt ova supter ipsa[52] atque ita incubant. polypus femina modo in ovis[53] sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu[54] claudit[55] . saepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga[56], excludit quinto decimo[57] die. lolligines in alto conserta ova edunt ut saepiae. purpurae, murices eiusdemque generis vere pariunt. echini ova pleniluniis habent hieme[58] ; et cocleae hiberno tempore nascuntur.
[59] Torpedo octogenos[60] fetus habens[61] invenitur eaque[62] intra se parit, ova praemollia in alium locum uteri transferens atque ibi excludens. simili modo omnia quae cartilagin ea[63] appellavimus. ita fit ut sola piscium et animal [64] pariant[65] et ova concipiant. silurus mas solus[66] omnium edita custodit ova, saepe et quinquagenis diebus, ne absumantur ab aliis. ceterae feminae in triduo excludunt, si mas attigit[67].