[1] universa vero gens Aetheria appellata est, deinde Atlantia[2], mox a[3] Vulcani filio Aethiope[4]. animalium hominumque monstrificas effigies[5] circa extremitates eius gigni minime mirum[6], artifici ad formanda corpora effigiesque caelandas[7] mobilitate ignea. ferunt[8] certe[9] ab orientis parte[10] intima gentes esse sine naribus, aequali totius oris planitie, alias superiore labro[11] orbas, alias sine linguis.
pars etiam ore concreto et naribus carens uno tantum foramine[12] spirat potumque calamis avenae trahit et grana eiusdem avenae sponte provenientis[13] ad vescendum. quibusdam pro sermone[14] nutus motusque[15] membrorum est. quibusdam ante Ptolemaeum Lathyrum[16] regem Aegypti[17] ignotus fuit usus ignium. quidam et[18] Pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex[19][20] quibus Nilus oriretur. in ora autem ubi[21] dicemus[22] continui [23] montes[24] ardentibus[25] similes[26] rubent.
Trogodytis et Rubro mari a Meroe tractus omnis superponitur, a Napata tridui itinere[27] ad Rubrum litus, aqua pluvia ad usum conpluribus locis servata, fertilissima regione quae interest auri. ulteriora Atabuli[28], Aethiopum gens, tenent[29]. dein contra Meroen Megabarri[30], quos aliqui Adiabaros[31] nominavere; oppidum habent Apollinis[32]. pars eorum Nomades quae elephantis vescitur[33].
[34] ex adverso in Africae parte Macrobii, rursus a Megabarris Memnones et Dabelli[35] dierumque XX intervallo Critensi. ultra eos Dochi, dein Gymnetes, semper nudi, mox Anderae[36], Mattitae[37], Mesaches[38]; hi pudore[39] atri coloris tota corpora rubrica inlinunt. at ex Africae parte Medimni[40], dein Nomades, cynocephalorum lacte viventes, Alabi[41], Syrbotae[42], qui octonum cubitorum esse dicuntur.
[43] Aristocreon Libyae latere a Meroe oppidum Tollen[44] dierum V itinere tradit; inde dierum XII[45] Esar[46] oppidum Aegyptiorum qui Psammetichum fugerint[47]; in eo prodente[48] se CCC[49] habitasse[50]; contra in Arabico latere Diaron[51] oppidum esse eorum[52]. Bio[53] n autem Sapen vocat quod ille Esar[54]; et ipso nomine advenas[55] significari . caput eorum in insula Sembobitin, et tertium in Arabia Sinat[56]. inter montes autem et Nilum Simbarri[57] sunt, Phalliges[58], in ipsis vero montibus Asachae[59] multis. nationibus. abesse a mari dicuntur dierum V itinere; vivunt elephantorum venatu. insula in Nilo[60] Sembritarum[61] reginae[62] paret.
[63] ab ea Nubaei Aethiopes dierum VIII itinere; oppidum eorum Nilo inpositum Tenupsis[64]. Sesambri[65], apud quos quadrupedes[66] omnes sine auribus[67], etiam elephanti. at[68] ex Africae parte Ptonebari[69], Ptoemphani[70], qui canem pro rege habent, motu eius imperia augurantes, Harusbi[71] oppido longe ab Nilo sito[72], postea Archisarmi[73], Phalliges[74], Marigarri[75], Chasamari[76] .
Bion et alia oppida in insulis tradit: a Sembobiti [77] Meroen versus dierum toto itinere XX proximae insulae oppidum Seberritarum[78] sub reginaet aliud Asara[79], alterius oppidum Darden[80]; tertiam Medoen[81] vocant, in[82] qua oppidum Asel, quartam eodem quo oppidum nomine Garroen [83]. inde per ripas[84] oppida Nautis[85], Modum[86], Demadatin, Secundum[87], Collocat[88], Secande, Navectabe[89] cum agro Psegipta[90], Candragori[91], Arabam[92], Summaram.
[93] regio supra Sirbitum[94], ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere maritimos Aethiopas, Nisicathas[95], Nisitas[96], quod significat ternum et quaternum oculorum viros, non quia sic sint, sed quia sagittis praecipua contemplatione utantur[97]. ab ea vero parte Nili, quae[98] supra Syrtes Maiores oceanumque meridianum protendatur[99], Dalion[100] Vacathos[101] esse dicit, pluvia tantum aqua utentes, Cisoros[102], Logonporos[103] ab Oecalicibus[104] dierum V itinere, Vsibalchos[105], Isbelos[106], Perusios[107], Ballios[108], Cispios[109].
[110] reliqua deserta, dein[111] fabulosa[112]: ad occidentem versus Nigroe[113], quorum rex unum oculum in fronte habeat[114], Agriophagi[115], pantherarum leonumque[116] maxime carnibus viventes, Pamphagi, omni mandentes, Anthropophagi, humana carne[117] vescentes, Cynamolgi[118] caninis capitibus, Artabatitae [119] quadrupedes[120], ferarum modo vagi, deinde Hesperioe[121], Perorsi et quos[122] in Mauretaniae confinio diximus. pars[123] quaedam Aethiopum locustis tantum vivit fumo et sale duratis in annua alimenta; hi[124] quadragesimum vitae annum non excedunt.
[125]Aethiopum terram universam cum mari[126] Rubro patere in longitudinem |XXI|.LXX[127] p., in latitudinem cum superiore Aegyptpo |XII|[128].XCVI[129] Agrippa existimavit. quidam longitudinem ita diviserunt: a Meroe Sirbitum XII[130] dierum navigationem , ab ea XV[131] ad Dabellos[132], ab his[133] ad oceanum Aethiopicum[134] VI dierum iter. in[135] totum[136] ab oceano ad Meroen DCXXV[137] p. esse inter auctores fere convenit, inde Syenen quantum[138] diximus.
[139][140] sita est Aethiopia ab oriente hiberno ad occidentem hibernum. meridiano cardine silvae, hebeno[141] maxime, virent. a media eius parte imminens mari mons excelsus aeternis ardet ignibus, Theon Ochema dictus Graecis[142]. a quo navigatione[143] quadridui promunturium[144] quod Hesperu[145] Ceras[146] vocatur, confine Africae iuxta Aethiopas Hesperios. quidam et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos Aegipanum Satyrorumque produnt.