[1] Ab his per se[2] ad medicinam[3] pertinentia terrae genera tractabimus. Samiae II sunt, quae[4] collyrium[5] et quae aster appellantur. prioris[6] laus ut recens sit ac levissima[7] linguaeque[8] glutinosa, altera glaebosior[9]; candida utraque[10]. uritur[11], lavatur[12]. sunt qui praeferant priorem. prosunt sanguinem expuentibus[13]; emplastrisque, quae[14] siccandi causa componuntur, oculorum quoque medicamentis[15] miscentur[16].
[30] Est[31] in medicaminibus et Chia terra candicans. effectus eius idem[32] qui Samiae[33]; usus ad mulierum maxime cutem. idem et Selinusiae[34]. lactei coloris haec[35] et aqua dilui celerrima[36]; eadem lacte diluta[37] tectoriorum albaria[38] interpolantur. pnigitis[39] Eretriae[40] simillima[41] est, grandioribus tantum glaebis[42] glutinosaque[43]. effectus eius[44] idem qui[45] Cimoliae , infirmior tantum[46]. bitumini[47] simillima est ampelitis[48]. experimentum eius, si cerae[49] modo accepto oleo liquescat et si nigricans[50] colos maneat tostae. usus ad molliendum[51] discutiendumque, et ad[52] haec medicamentis additur, praecipue in calliblepharis[53] et inficiendis capillis.