Ei, qui est in campo, divus Augustus addidit mirabilem usum ad deprendendas solis umbras dierumque ac noctium[1] ita[2] magnitudines, strato lapide ad longitudinem[3] obelisci[4], cui par fieret[5] umbra brumae[6] confectae[7] die sexta hora paulatimque per regulas, quae sunt ex aere inclusae, singulis diebus decresceret[8] ac rursus augesceret, digna cognitu res, ingenio[9] Facundi[10] Novi[11] mathematici[12]. is apici auratam pilam addidit, cuius vertice umbra colligeretur in se[13] ipsam[14], alias[15] enormiter[16] iaculante[17] apice, ratione, ut ferunt, a capite hominis intellecta .
haec observatio[18] xxx iam fere annis non congruit , sive solis[19] ipsius dissono cursu et[20] caeli aliqua ratione mutato sive universa tellure a centro suo aliquid[21] emota[22] (ut deprehendi et aliis[23] in locis accipio) sive urbis[24] tremoribus ibi tantum gnomone intorto sive inundationibus Tiberis sedimento molis facto, quamquam ad altitudinem[25] inpositi oneris[26] in terram quoque dicuntur[27] acta[28] fundamenta .