[1] Et quoniam religione vita constat, prolibare diis nefastum habetur vina[2] — praeter inputatae[3] — vitis ss fulmine tactae quamque iuxta hominis mors laqueo pependerit aut vulneratis pedibus calcatae[4], et quod circumcisis vinaceis profluxerit[5], aut superne deciduo[6] inmundiore lapsu aliqud polluta, item Graeca, quoniam aquam habeant.— Vitis ipsa quoque manditur decoctis caulibus summis[7], qui et condiuntur[8] in aceto ac muria.
[9] Verum et de apparatu vini dixisse conveniat, cum Graeci privatim ea praecepta condiderint artemque fecerint, sicut Euphronius[10] et Aristomachus et Commiades[11] et Hicesius. Africa gypso[12] mitigat asperitatem nec non aliquibus partibus[13] sui calce. Graecia argilla aut marmore aut sale aut mari lenitatem excitat, Italiae pars aliqua[14] crapulana[15] pice, ac resina condire musta volgare ei est provinciisque finitimis. § 117: cfr. Pl. supra 75. — nonnusquam[16] prioris vini faece acetove condiunt. nec non et ex ipso musto fiunt medicamina.
[17] decoquitur ut dulcescat portione[18] virium, nec durare ultra annuum spatium tale proditur . aliquibus[19] in[20] locis decocunt ad sapas musta infusisque iis[21] ferociam frangunt. et in hoc tamen genere et in omni alio subministrant vasa ipsa condimentis picis, cuius faciendae ratio proximo dicetur volumine.
[22]