[1] spectabili[2] naturae potentia , in iis quoque, quibus et in terris victus est, sicut[3] fibris[4], quos castoras[5] vocant et castorea[6] testes eorum. amputari hos ab ipsis, cum capiantur, negat Sextius diligentissimus medicinae, quin immo parvos esse substrictosque [7] et adhaerentes[8] spinae, nec adimi sine vita animalis posse; adulterari[9] autem renibus eiusdem, qu sint[10] grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur praeterea[11] ne vesicas quidem esse,
[12] cum sint geminae, quod nulli[13] animalium; in iis[14] folliculis[15] inveniri liquorem[16] et adservari [17] sale[18]; itaque inter probationes falsi[19] esse folliculos[20] geminos ex uno nexu dependentes, quod ipsum corrumpi fraude conicientium cummim[21] cum[22] sanguine aut Hammoniacum , quoniam Hammoniaci[23] coloris[24] esse debeant[25] circumdati , liquore veluti mellis cerosi, odore[26] graves, gustu amaro et acri, friabiles[27]. efficacissimi e Ponto Galatiaque, mox Africa.
[28] sternumenta[29] olfactu movent[30]. somnum conciliant cum rosaceo et peucedano peruncto capite et per[31] se poti ex aqua, ob id phreneticis utiles; iidem[32] lethargicos odoris[33] suffitu[34] excitant[35] volvarumque[36] exanimationes vel subditu[37], ac[38] menses[39] et[40] secundas[41] cient II drachmis cum puleio ex aqua poti.
[42] medentur et vertigini, opisthotono[43], tremulis, spasticis[44], nervorum vitiis, ischiadicis[45], stomachicis, paralyticis, perunctis omnibus, vel triti[46] ad crassitudinem mellis cum semine viticis[47] ex aceto[48] ac rosaceo. sic et contra comitiales sumpti, poti vero contra inflationes, tormina[49], venena.
differentia[50] tantum contra genera est mixturae, quippe adversus [51] scorpiones ex vino bibuntur, adversus phalangia[52] et araneos[53] ex mulso ita, ut vomitione[54] reddantur[55] aut ut contineantur [56] cum ruta, adversus chalcidas cum myrtite[57], adversus cerasten et presteras[58] cum panace[59] aut ruta ex vino, adversus ceteras serpentes cum vino. dari binas drachmas [60] satis[61]; eorum, quae adiciantur, singulas[62].
[63] auxiliantur privatim contra viscum[64] ex aceto, adversus aconitum ex lacte aut aqua, adversus helleborum[65] album ex aqua mulsa nitroque. medentur et dentibus infusi cum oleo triti in aurem, a cuius parte doleant[66], aurium dolori melius, si cum meconio[67]. claritatem[68] visus[69] faciunt cum melle Attico[70] inunctis[71]. cohibent singultus ex aceto. urina quoque fibri[72] resistit venenis et ob id in antidota additur. adservatur[73] autem optume in sua vesica, ut aliqui existumant.