hyphear—de quis plura mox paulo—interdumque pariter res quaternas habent.
[3] Arbores quaedam simplices, quibus a radice caudex unus et rami frequentes, ut olivae, fico, viti. quaedam fruticosi generis, ut paliurus, myrtus, item nux abellana, quin immo melior et copiosior fructu in plures dispersa ramos. hi quibusdam[4] omnino nulli[5], ut in sato[6] genere buxi[7], loto transmarinae.
[8] quaedam bifurcae atque etiam in quinas partes diffusae, quaedam dividuae nec ramosae, ut sabuci, quaedam individuae, ramosae, ut piceae . quibusdam ramorum ordo, sicut piceae[9], abieti, aliis[10] inconditus, ut robori, malo, piro. et abieti quidem subrecta divisura ramique in caelum tendentes, non in latera proni.
[11] mirum, cacuminibus eorum decisis moritur, totis vero detruncatis durat. et si infra[12] quam rami fuere praecidatur, quod superest vivit, si vero cacumen tantum auferatur, tota moritur. alia ab radice bracchiata, ut ulmus , alia in cacumine ramosa, ut pinus, faba[13] Graeca, quam Romae a[14] suavitate fructus, silvestris quidem, sed cerasorum paene natura[15], loton appellant.
[16] praecipue domibus expetitur ramorum petulantia brevi caudice latissima expatiantium umbra et in vicinas domos saepe transilientium . nulla[17] opacitas brevior, nec auferunt rami[18] solem hieme decidentibus foliis. nullis cortex iucundior aut oculos excipiens blandius, nullis rami[19] longiores validioresque aut plures, ut dixisse totidem arbores[20] liceat. cortice pelles tingunt, radice lanas. malis proprium genus. ferarum enim rostra reddunt adhaerentibus uni maximo minoribus .
Ramorum aliqui caeci, qui non germinant, quod natura fit, si non evaluere, aut poena, cum deputatos cicatrix hebetavit[21]. quae dividuis in ramo[22] natura est, haec viti in oculo, harundini in geniculo. omnium terrae proxima crassiora. in longitudinem excrescunt abies, larix, palma, cupressus, ulmus[23] et si qua unistirpia. ramosarum cerasus etiam in XL[24] cubitorum trabes aequali per totam duum cubitorum crassitudine reperitur. quaedam statim in ramos sparguntur, ut mali.