[1] Gallinas saginare Deliaci[2] coepere, unde pestis exorta opimas aves et suopte corpore unctas devorandi. hoc primum antiquis cenarum[3] interdictis exceptum invenio iam lege Gai Fanni consulis undecim annis[4] ante tertium Punicum bellum, ne quid volucre[5] poneretur praeter unam gallinam quae non esset altilis[6], quod deinde caput translatum per omnes leges ambulavit.
[7] inventumque deverticulum [8] est in fraudem[9] earum gallinaceos quoque pascendi lacte madidis[10] cibis: multo ita gratiores adprobantur. feminae quidem[11] ad saginam non omnes eliguntur nec nisi in cervice pingui cute. postea culinarum artes, ut clunes[12] spectentur, ut dividantur in tergora, ut a pede uno dilatatae repositoria occupent. dedere et Parthi cocis suos mores. nec tamen in hoc[13] mangonio quicquam totum placet, clune, alibi pectore tantum laudatis.