[1]Sed iure laudetur in litore Aegyptii maris Alexandria , a Magno Alexandro condita in Africae parte ab ostio Canopico XII p. iuxta Mareotim lacum, qui locus[2] antea Rhacotes[3] nominabatur. metatus est eam Dinochares[4] architectus pluribus modis memorabili ingenio, XV p. laxitate insessa ad effigiem Macedonicae chlamydis orbe gyrato laciniosam, dextra[5] laevaque anguloso procursu, iam tum tamen quinta situs parte regiae[6] dicata[7].
[8] Mareotis[9] lacus a[10] meridiana urbis parte[11] euripo e[12] Canopico[13] ostio mittit ex[14] mediterraneo commercia[15], insulas quoque plures amplexus[16], XXX traiectu[17], CCL[18] ambitu, ut tradit Claudius Caesar. alii schoenos in longitudinem patere XL faciunt schoenumque stadia XXX: ita fieri longitudinis CL p., tantundem et latitudinis.
[19] sunt in honore et intra decursus Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis dedere, non omnibus — XII[20] enim reperiuntur superque quattuor, quae ipsi falsa ora appellant —, sed celeberrimis VII, proximo Alexandriae Canopico, dein[21] Bolbitino, Sebennytico[22], Phatmitico[23], Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco. praeterea Butos, Pharbaethos[24], Leontopolis, Athribis[25], Isidis[26] oppidum, Busiris, Cynopolis[27], Aphrodites[28], Sais, Naucratis, unde ostium quidam Naucratiticum[29] nominant quod alii Heracleoticum, Canopico[30], cui proximum est, praeferentes[31].