Civitas Africae in mediis harenis petentibus[1] Syrtis Leptimque Magnam[2] vocatur Tacape, felici super omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed[3] certis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmae ibi praegrandi[4] subditur[5] olea, huic ficus, fico punica, illi[6] vitis, sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus, omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur.
quaterna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis denariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas, pereant[7] luxuria singuli fructus[8]. nunc vero toto anno metitur aliquid, constatque fertilitati non occurrere[9] homines. aquarum quoque differentia magna riguis.