[1] Et[2] abunde praedicta ratione caeli ac terrae nunc de iis arboribus dicemus[3], quae cura hominum atque arte proveniunt. nec pauciora prope sunt genera; tam benigne naturae gratiam retulimus. aut enim semine proveniunt aut plantis radicis aut propagine aut avolsione aut surculo[4] aut insito aut consecto arboris trunco. nam folia palmarum apud Babylonios seri atque ita arborem provenire[5] Trogum[6] credidisse[7] demiror. quaedam autem pluribus generibus seruntur, quaedam omnibus.
[8] Ac pleraque ex his natura ipsa docuit et in primis semen serere, cum decidens exceptumque terra vivesceret. sed quaedam non aliter proveniunt, ut castaneae , iuglandes[9], caeduis dumtaxat[10] exceptis; et[11] semine autem, quamquam dissimili[12], ea quoque, quae aliis modis seruntur, ut vites et mala atque pira. namque his pro semine nucleus, non, ut supra dictis[13], fructus ipse. et mespila semine nasci possunt. omnia haec tarda[14] proventu ac degenerantia et insito restituenda, interdumque[15] etiam castaneae.
[16] Quibusdam natura contra[17] omnino non degenerandi , quoquo[18] modo serantur[19], ut cupressis, palmae, lauris. [20] namque et laurus pluribus modis seritur. genera eius diximus. ex his Augusta et bacalis et tinus[21] simili modo seruntur. bacae mense lanuario aquilonis adflatu siccatae leguntur expandunturque rarae, ne calefiant acervo. postea quidam fimo[22] ad satum[23] praeparatas[24] urina[25] madefaciunt,
[34] myrti genera omnia in Campania bacis seruntur, Romae propagine. Tarentinam[35] Democritus et alio modo seri docet, grandissimis bacarum tusis[36] leviter, ne grana frangantur,..... eaque[37] intrita restem[38][39] circumlini atque ita seri. parietem[40] fore... densitatis [41], ex quo virgulae differantur. sic et spinas saepis[42] causa serunt, tomice moris spinarum circumlita. pilas autem laurus et myrti inopia a trimatu tempestivum est transferre.
[43] Inter ea, quae semine seruntur, Mago[44] in nucibus operosus est. amygdalam[45] in argilla molli meridiem spectante seri iubet; gaudere et dura calidaque terra, in pingui aut umida mori aut sterilescere; serendas quam maxime falcatas et e novella fimoque diluto maceratas per triduum aut pridie, quam serantur, aqua mulsa; mucrone defigi, aciem lateris in aquilonem spectare; ternas simul serendas, triangula ratione palmo[46] inter se distantes; denis diebus adaquari, donec grandescant.
[47] iuglandes nuces porrectae seruntur commissuris[48] iacentibus, pineae nucleis septenis fere in ollas perforatas additis[49] aut ut laurus, quae bacis seritur. citrea grano et propagine, sorba semine et a radice planta et avolsione[50] proveniunt, sed illa in calidis, sorba in frigidis et umidis.
[51] Natura et plantaria demonstravit[52] multarum radicibus pullulante subole densa et pariente matre, quas[53] necet: eius quippe umbra turba indigesta[54] premitur, ut in lauris, punicis, platanis, cerasis, prunis. Paucarum[55] in hoc genere rami parcunt suboli, ut ulmorum palmarumque. nullis vero tales pulluli[56] proveniunt nisi quarum radices amore solis atque imbris in summa tellure spatiantur.
omnia ea non statim moris est in sua[57] locari[58], sed prius nutrici[59] dari atque in seminariis adolescere iterumque migrare, qui transitus mirum in modum mitigat etiam silvestres, sive arborum quoque, ut hominum, natura novitatis ac peregrinationis avida est, sive discedentes virus relincunt mansuescuntque[60] tractatu ceu ferae, dum radici[61] avellitur planta[62].
[63] Et aliud genus simile monstravit, avolsique[64] arboribus stolones vixere, quo in genere et[65] cum perna sua avelluntur partemque aliquam e matris quoque corpore auferunt[66] secum fimbriato corpore. hoc modo plantantur punicae, coryli, mali, sorbi, mespilae, fraxini, fici inprimisque vites. cotoneum ita satum degenerat. ex eodem inventum est surculos abscisos serere.
[72] Namque ad id praecipuum eligi solum refert, quoniam nutricem indulgentiorem esse quam matrem saepe convenit. sit ergo siccum sucosumque, bipalio subactum, advenis hospitale et quam simillimum terrae ei,[73] in quam transferendae sint, ante omnia elapidatum munitumque ab incursu[74] etiam gallinacei generis, quam minime rimosum, ne penetrans sol exurat fibras.
[79] Cato et furcis crates inponi iubet altitudine hominis ad solem recipiendum atque integi culmo ad frigora arcenda. sic pirorum malorumque semina nutriri, sic pineas nuces, sic cupressos semine satas et ipsas.
[80] minimis id granis constat, vix ut perspici quaedam possint, non omittendo naturae miraculo[81] e tam[82] parvo gigni arbores, tanto maiore tritici et hordei grano, ne quis fabam reputet. quid simile origini suae habent malorum pirorumque semina? his principiis respuentem securis materiem nasci, indomita ponderibus inmensis prela[83], arbor es[84] velis, turribus murisque inpellendis arietes! haec[85] est naturae vis[86], haec potentia. super omnia erit e lacrima nasci aliquid, ut suo loco dicemus. [87]
[88].Ergo e cupresso femina—mas enim, ut diximus,[89] non gignit—pilulae collectae quibus docui[90] mensibus[91] siccantur sole, ruptaeque emittunt semen formicis mire expetitum, ampliato etiam miraculo tantuli animalis cibo absumi natalem tantarum arborum. seritur Aprili mense, area aequata cylindris aut volviculis[92], densum, terraque cribris superincernitur[93] pollicis crassitudine.
[94] contra maius[95] pondus attollere se non valet torqueturque sub terra. ob hoc et pavitur[96] vestigiis. Leniter[97] rigatur[98] a solis occasu in trinis diebus, ut aequaliter bibat, donec erumpant. differuntur [99] post annum dodrantali filo, custodita temperie, ut viridi caelo serantur ac sine aura. mirumque dictu, periculum eo tantum die est, si roravit quantulumcumque[100] imbris[101], aut si adflavit. de reliquo tutae sunt perpetua securitate aquasque postea odere[102].