[1] Aparinen[2] aliqui omphalocarpon[3], alii philanthropon vocant, ramosam, hirsutam, quinis senisve[4] in orbem circa ramos foliis per intervalla. semen rotundum, durum[5], concavum , subdulce. nascitur in frumentario[6] agro aut hortis pratisve[7], asperitate etiam vestium tenaci. efficax contra serpentes semine poto ex vino drachma et contra phalangia [8]. sanguinis abundantiam ex volneribus reprimunt folia inposita, sucus auribus infunditur.
[9] — Arction[10] aliqui potius[11] arcturum[12] vocant. similis est verbasco foliis, nisi quod hirsutiora sunt, caule[13] longo, molli, semine cumini. nascitur in petrosis radice tenera, alba, dulci, quae[14] decoquitur in vino ad dentium dolorem[15], ut ore[16] ita[17] contineatur[18]. decoctum bibitur propter ischiada[19] et[20] stranguriam. ex vino ambustis inponitur et pernionibus; foventur eadem cum radice semine trito[21] in vino.
[22] — Asplenon[23] sunt qui hemionion[24] vocant, foliis trientalibus, multis, radice limosa, cavernosa sicut felicis[25], candida hirsuta. nec caulem nee florem nec semen habet[26]. nascitur in petris[27] parietibusque opacis, umidis, laudatissima in Creta. huius foliorum in aceto decocto[28] per dies XXX[29] poto[30] lienem[31] absumi aiunt; et illinuntur[32] autem eadem. sedant et[33] singultus. feminis non danda, quoniam sterilitatem facit.
[40] — Aster ab aliquis[41] bubonion appellatur, quoniam inguinum[42] praesentaneum remedium est[43]. cauliculus[44] foliis oblongis II aut III[45], in cacumine capitula stellae modo radiata. bibitur et adversus serpentes. sed ad inguinum medicinam sinistra manu decerpi iubent et[46] iuxta cinctus alligari. prodest et coxendicis dolori adalligata[47].
[48] — Ascyron et ascyroides[49] similia sunt inter se[50] et hyperico, sed[51] maiores[52] habet[53] ramos quod[54] ascyroides vocatur[55], ferulaceos[56], coma[57] rubentes, capitulis parvis, luteis. semen in caliculis[58] pusillum, nigrum, resinosum. comae tritae velut cruentant, qua de causa quidam hanc androsaemon vocavere. usus seminis ad ischiadicos [59] poti II drachmis in hydromelitis[60] sextario. alvum solvit, bilem detrahit. inlinitur et ambustis.
[61] — Aphaca[62] tenuia[63] admodum folia habet[64], pusilla[65]. altior lenticula et[66] siliquas[67] maiores fert, in quibus terna aut quaterna semina sunt, nigriora[68] et minora[69] lenticula. nascitur in arvis. natura ad spissandum efficacior quam lenti; reliquos[70] usus 15 eosdem habet. stomachi alvique fluctiones[71] sistit semen decoctum.
— Alectoros lophos, quae apud nos crista dicitur, folia habet similia gallinacei cristae plura, caulem tenuem[78], semen nigrum in siliquis[79]. utilis tussientibus cocta cum faba fresa, melle[80] addito[81] et caligini oculorum[82]. solidum semen coicitur[83] in oculum nec turbat, sed in se caliginem contrahit; mutat colorem et ex nigro[84] albicare incipit et[85] intumescit ac per se exit.