Togatae effigies antiquitus ita[1] dicabantur. placuere et nudae tenentes hastam ab epheborum[2] e[3] gymnasiis [4] exemplaribus; quas Achilleas vocant. Graeca ???res[5] nihil[6] velare, at contra Romana ac militaris thoraces[7] addere. Caesar quidem dictator loricatam sibi dicari in foro suo passus est. nam Lupercorum[8] habitu[9] tam noviciae[10] sunt quam[11][12] quae nuper prodiere[13] paenulis indutae. Mancinus eo habitu sibi statuit, quo deditus fuerat.
[14] notatum ab auctoribus et[15] L. Accium[16] poetam in Camenarum aede maxima forma statuam sibi posuisse, cum brevis admodum fuisset. equestres utique[17] statuae Romanam celebrationem habent[18], orto sine dubio a Graecis exemplo. sed illi celetas [19] tantum dicabant in sacris victores, postea vero et qui bigis vel[20] quadrigis vicissent; unde[21] et nostri[22] currus nati[23] in iis[24], qui triumphavissent. serum hoc, et in iis non nisi a divo Augusto seiuges, sicut[25] elephanti.
[26] Non vetus et bigarum celebratio in iis[27], qui praetura functi curru vecti essent per circum; antiquior columnarum , sicuti[28] C. Maenio[29], qui devicerat priscos Latinos, quibus ex foedere tertias praedae[30] populus[31] Romanus praestabat , eodemque[32] in consulatu in suggestu rostra devictis Antiatibus[33] fixerat anno urbis CCCCXVI[34], item C. Duillio[35], qui primus navalem triumphum egit de Poenis[36], quae est etiam nunc in foro,
[37] item L[38]. Minucio praefecto annonae extra portam Trigeminam[39] unciaria stipe conlata—nescio an primo honore tali a populo, antea[40] enim a[41] senatu[42] erat—, praeclara[43] res, ni[44] frivolis coepisset initiis[45]. namque et Atti[46] Navi[47] statua fuit ante curiam—basis[48] eius conflagravit curia incensa P. Clodii funere—; fuit et Hermodori[49] Ephesii[50] in comitio, legum, quas decemviri scribebant, interpretis[51], publice[52] dicata.
[53] alia causa, alia auctoritas M[54]. Horati[55] Coclitis[56] statuae[57]—quae durat hodieque—, cum hostes a ponte sublicio[58] solus arcuisset. equidem et Sibyllae [59] iuxta rostra esse non miror, tres sint licet: una quam[60] Sextus Pacuius[61] Taurus[62] aed. pl. restituit[63]; duae quas M. Messalla[64]. primas putarem has et Atti[65] Navi, positas aetate Tarquinii Prisci[66], ni[67] regum antecedentium essent in Capitolio,