[1] Asinum CCCC nummum[2] emptum Q. Axio senatori auctor[3] est M. Varro, haut[4] scio an omnium pretio animalium victo. opera sine dubio generi[5] munifica[6], arando. quoque, sed mularum maxime progeneratione. patria etiam spectatur[7] in his, Arcadicis[8] in Achaia, in Italia Reatinis. ipsum animal frigoris maxime inpatiens. ideo non generatur in Ponto, nec aequinoctio verno, ut cetera pecua, admittitur, sed solstitio.
[9] mares in remissione operis deteriores. partus[10] a tricensimo mense ocissimus[11] , sed a trimatu legitimus[12] , totidem [13] quot equae et isdem mensibus et simili modo. sed incontinens uterus urina genitale[14] reddit, ni cogatur in cursum verberibus a[15] coitu. raro[16] geminos parit[17]. paritura lucem fugit et tenebras quaerit, ne conspiciatur ab homine. gignit tota vita, quae est ei ad tricensimum annum.
partus[18] caritas summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus tendunt, eaedem[19] , si rivus minimus intersit, horrent etiam[20] pedes omnino tinguere[21] . nec nisi adsuetos potant fontes quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum eant. nec pontes transeunt per[22] raritatem eorum tralucentibus fluviis, mirumque dictu, sitiunt[23] et si mutentur[24] aquae; ut[25] bibant cogendae exorandaeve sunt. nec nisi spatiosa[26] in cubitu[27] laxitas tuta[28] ; varia[29] namque somnio[30] visa concipiunt ictu pedum crebro, qui nisi per inane[31] emicuit[32] , repulsu[33] durioris materiae clauditatem ilico adfert.
[34] quaestus ex iis[35] opima praedia exuperat[36]. notum est in Celtiberia singulas [37] quadringentena[38] milia nummum enixas[39] , mularum[40] maxime partu[41] . aurium[42] referre in iis et palpebrarum pilos aiunt; quamvis enim unicolori[43] reliquo[44] corpore, totidem tamen colores , quot ibi fuere, reddi[45]. pullos earum epulari Maecenas instituit, multum[46] eo tempore praelatos onagris[47]. post eum [48] interiit[49] auctoritas saporis[50] asino.— Moriente visu[51] celerrime id genus deficit.—