Reliqua carnosi sunt generis, eaque bacis atque carnibus distant. alia acinis caro, alia moris, alia unedonibus , et alia acinis, inter cutem sucumque, alia myxis[5], alia bacis ut olivis.
[6][7] moris sucus in came vinosus, trini colores, 20 candidus primo, mox rubens, maturis niger. in novissimis florent, inter prima maturescunt. tingunt manus suco matura [8], eluunt acerba[9]. minimum in hac arbore ingenia profecerunt , nec nominibus nec insitis[10]; nec alio mode quam pomi[11][12] magnitudine differunt mora Ostiensia[13] et Tusculana Romae[14]. nascuntur et in rubis[15], multum differente callo[16].
[17] Aliud corpus et[18] terrestribus fragis, aliud congeneri eorum unedoni, quod solum pormum simul[19] e frutice[20] terraeque[21] gignitur. arbor ipsa fruticosa. fructus anno maturescit , pariterque floret subnascens et prior coquitur[22]. mas sit an femina sterilis, inter auctores non constat. pomum inhonorum,
[28] Acinorum quoque magna est differentia, primum inter uvas ipsas callo, teneritate[29], crassitudine, interiore ligno aliis parvo et aliis etiam gemino, qui minime feraces musti[30]. plurimum vero differunt hederae sabucique acini, et[31] figura[32] etiam Punici, angulosi quippe soli. nec cutis[33] ulla singulis praeter communem quae est candida. totisque sucus et caro[34] est, iis[35] praecipue quibus parvolum[36] inest ligni. magna et bacis differentia:
[37] aliae[38] namque[39] sunt olivis[40], lauris et alio modo loto, cornis[41], alio myrtis, lentisco. aquifolio enim ac spinae sine suco, medioque etiamnum[42] genere inter bacas acinosquecerasis. pomum iis[43] primo candidum et fere omnibus bacis; mox aliis virescit, ut olivis[44], lauris[45], rubet vero moris, cerasis, cornis[46]. dein nigrescit moris, cerasis, olivis.