[1] Myrobalano in[2] unguentis similem proximumque usum habet palma in Aegypto quae vocatur adipsos, viridis, odore mali cotonei[3], nullo intus ligno. colligitur aut umno[4] paulo ante quam incipiat maturescere. quod si relinquatur , phoenicobalanus vocatur et nigrescit vescentesque inebriat. myrobalano pretium in libras $X$ II.[5] institores et faecem unguenti hoc nomine appellant.
[6] Calamus quoque odoratus in Arabia nascens[7] communis Indis[8] atque Syriae est, in qua vincit omnes[9]. a nostro maria CL[10] stadiis inter Libanum montem aliumque ignobilem (non, ut quidam existimavere, Antilibanum[11] ) in convalle modica iuxta lacum, cuius palustria aestate siccantur , tricenis ab eo stadiis calamus et iuncus odorati[12] gignuntur . saneenim dicamus et de iunco, quamvis alio herbis dicato[13] volumine, quoniam tamen hic unguentorum materia[14] tractatur.
[23] inest fistulae araneum , quod vocant florem[24], praestantiore[25] cui[26] numerosius[27]. reliqua[28] probatio ut nige??? sit — damnantur[29] albi[30] —, melior, quo[31] brevior crassiorque, et lentus in frangendo. calamo pretium in libras singulas[32] $X$ I, iunco $X$ V. traduntque iuncum odoratum et in Campania inveniri.