[1] Pars[2] Syriae, quae Phoenice[3] vocatur, finitima Iudaeae[4] intra montis[5] Carmeli radices paludem habet[6], quae vocatur Candebia[7]. ex ea[8] creditur nasci Belus amnis quinque milium[9] passuum[10] spatio in mare perfluens iuxta Ptolemaidem [11] coloniam. lentus hic cursu, insaluber[12] potu, sed caerimoniis[13] sacer, limosus, vado profundus[14], non nisi refuso [15] mari harenas fatetur[16]; fluctibus enim volutatae[17] nitescunt detritis sordibus.
[18] tunc et marino creduntur adstringi morsu[19], non prius utiles. quingentorum est passuum non amplius litoris spatium, idque tantum[20] multa per saecula gignendo fuit vitro. fama est adpulsa nave mercatorum nitri, cum sparsi per litus epulas pararent nec esset[21] cortinis attollendis lapidum occasio, glaebas[22] nitri e nave[23] subdidisse, quibus accensis, permixta harena litoris, tralucentes[24] novi liquoris fluxisse rivos, et hanc fuisse originem vitri.
mox, ut est[25] ingeniosa sollertia, non fuit contenta nitrum[26] miscuisse; coeptus addi et magnes lapis, quoniam in se liquorem vitri quoque ut ferrum trahere[27] creditur. simili modo et calculi splendentes multifariam [28] coepti uri[29], dein conchae[30] ac fossiles harenae. auctores sunt[31] in India et crystallo[32] fracta[33] fieri et ob id nullum conparari Indico.
[34] levibus autem aridisque lignis coquitur addito cypro[35]ac nitro, maxime Aegyptio[36]. continuis[37] fornacibus[38] ut aes liquatur, massaeque fiunt colore pingui nigricantes. acies tanta est quacumque, ut citra sensum ullum ad ossa consecet quidquid adflaverit[39] corporis. ex massis rursus funditur in officinis tinguiturque, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur[40], aliud argenti modo caelatur, Sidone quondam his officinis nobili, siquidem etiam specula excogitaverat.
[41] Haec fuit antiqua ratio vitri. iam vero[42] et in Volturno amne[43] Italiae harena alba nascens sex milium passuum litore inter Cumas atque Liternum[44], qua[45] mollissima est, pila molave[46] teritur. dein miscetur III partibus[47] nitri pondere vel mensura ac liquata[48] in alias fornaces transfunditur . ibi[49] fit massa, quae vocatur hammonitrum, atque haec recoquitur et fit vitrum purum ac massa vitri candidi. iam vero et[50] per Gallias Hispaniasque simili modo harena temperatur[51].
[52] ferunt Tiberio principe excogitato vitri temperamento , ut flexile[53] esset, totam officinam artificis[54] eius abolitam[55], ne aeris,, argenti, auri metallis pretia[56] detraherentur [57], eaque fama crebrior diu quam certior[58] fuit. sed quid refert, Neronis principatu reperta vitri[59] arte, quae modicos calices duos, quos appellabant petrotos[60], HS VI[61] venderet?
[62] In genere[63] vitri et obsiana[64] numerantur ad similitudinem lapidis, quem in Aethiopia invenit Obsius[65], nigerrimi coloris, aliquando et tralucidi, crassiore visu atque in speculis[66] parietum pro imagine umbras reddente. gemmas multi ex eo faciunt; vidimus et solidas imagines divi Augusti capaci[67] materia[68] huius crassitudinis[69], dicavitque ipse pro miraculo in templo Concordiae obsianos[70] IIII elephantos.
[71] remisit et Tiberius Caesar Heliopolitarum[72] caerimoniis[73] repertam in hereditate Sei eius[74], qui praefuerat Aegypto, obsianam[75] imaginem Menelai, ex qua[76] apparet antiquior materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata[77]. Xenocrates obsianum[78] lapidem in India et in[79] Samnio[80] Italiae et ad oceanum in Hispania tradit nasci.
fit et tincturae genere[81] obsianum[82] ad escaria vasa et totum rubens vitrum atque non tralucens, haematinum appellatum. fit[83] et album et murrina[84] aut hyacinthos[85] sappirosque[86] imitatum et omnibus aliis coloribus, neque est alia. nunc sequacior materia aut etiam picturae accommodatior. maximus tamen honos in[87] candido tralucentibus[88], quam proxima crystalli similitudine .
[89]usus eorum[90] ad potandum argenti metalla et auri pepulit. est autem caloris inpatiens, ni praecedat frigidus liquor, cum addita aqua vitreae pilae sole adverso in tantum candescant[91], ut vestes exurant. fragmenta[92] teporata adglutinantur tantum[93], rursus tota fundi[94] non queunt praeterquam abruptas[95] sibimet[96] in guttas[97], veluti cum calculi fiunt, quos quidam ab oculis[98] appellant, aliquos[99] et pluribus modis versicolores.—Vitrum sulpuri concoctum feruminatur in lapidem.