[1] Et quoniam quidam, ut diximus, nardum rusticum nominavere radicem baccaris, contexemus et Gallici[2] nardi remedia, in hunc locum dilata[3] in peregrinis arboribus . ergo adversus serpentes duabus drachmis in vino[4] succurrit, inflationibus[5] coli[6] vel ex aqua vel ex vino, item iocineris[7] et renium[8] suffusisque felle[9] et hydropicis, per se vel cum absinthio. sistit purgationum mulierum[10] impetus.
[16] Crocum melle non[17] solvitur nulloque dulci, facillime autem vino aut aqua. utilissimum in medicina, adservatur cornea pyxide. discutit inflammationes omnes quidem, sed oculorum maxime ex ovo; item[18] vulvarum quoque strangulatus, stomachi exulcerationes, pectoris et renium , iocinerum, pulmonum vesicarumque, peculiariter inflammationi earum vehementer utile, item tussi et pleuriticis [19].
tollit et pruritus, urinas ciet. qui crocum prius biberint[20], crapulam non sentient[21], ebrietati resistent. coronae quoque ex eo mulcent ebrietatem. somnum facit, caput leniter movet, venerem stimulat. flos eius igni sacro inlinitur cum creta Cimolia. ipsum plurumis medicaminibus miscetur, collyrio uni[22] etiam nomen dedit.
[29] Iris rufa melior quam candida. infantibus eam circumligari salutare est, dentientibus[30] praecipue[31] et tussientibus taeniarumve vitio laborantibus[32] instillari. ceteri effectus eius non multum a melle differunt. ulcera purgat capitis, praecipue suppurationes veteres. alvum solvit duabus drachmis cum melle, tussim, tormina, inflationes pota, lienes ex aceto.
contra serpentium et araneorum morsus ex posca valet; contra scorpiones duarum drachmarum pondere in pane vel aqua sumitur; contra canum[33] morsus ex oleo inponitur et contra perfrictiones. sic et nervorum doloribus, lumbis vero et coxendicibus cum resina inlinitur . vis ei concalfactoria. naribus subducta sternumenta[34] movet caputque purgat.
[35] dolori capitis cum cotoneis malis aut strutheis inlinitur. crapulas quoque et orthopnoeas discutit. vomitiones ciet duobus obolis sumpta. ossa fracta[36] extrahit inposita cum melle. ad paronychia farina eius utuntur[37], in vino ad clavos et[38] verrucas, triduoque non solvitur.[39] halitus oris commanducata abolet alarumque vitia [40]. suco duritias omnes emollit, somnum conciliat, sed genituram consumit. sedis rimas et condylomata omniaque in corpore excrescentia sanat. sunt qui silvestrem xyrim[41] vocent.
partem[49] eius servant et quarundam aliarum herbarum, sicuti plantaginis , et si parum mercedis tulisse se arbitrantur[50] rursusque opus quaerunt, partem eam, quam servavere, eodem[51] loco infodiunt, credo, ut vitia, quae sanaverint, faciant rebellare . saliuncae radix in vino decocta sistit vomitiones, conroborat stomachum.
[52] Polio[53] Musaeus et Hesiodus perungui iubent dignationis gloriaeque avidos, polium[54] tractari[55].... coli, polium contra venena haberi[56], contra serpentes substerni[57], uri[58], in vino decoqui[59] recens vel aridum inlinique[60] vel[61] potari. medici [62] splenicis[63] propinant ex aceto, morbo regio in vino, et hydropicis incipientibus in vino decoctum; vulneribus quoque sic inlinunt.
aliqui negant et[70] religionem addunt, ubi inventum sit, protinus adalligandum [71] contra oculorum suffusiones cavendumque, ne terram attingat[72]. hi et folia eius thymo similia[73] tradunt, nisi quod molliora sunt et lanatiore[74] canitie. cum ruta silvestri et si[75] teratur ex aqua caelesti, aspids mitigare dicitur, et non[76] secus atque[77] cytinus[78] adstringit t cohibet vulnera prohibetque serpere.
[79] Holochrysos medetur stranguriae in vino[80], et oculorum epiphoris inlitu[81], cum faece vero vini cremata et polenta lichenas emendat[82]. chrysocomes radix calfacit et adstringit. datur potui ad iocinerum vitia, item pulmonum , vulvae dolores in aqua mulsa decocta. ciet[83] menstrua et, si cruda detur, hydropicorum aquam.
[84] Melissophyllo sive melittaena[85] si perunguantur alvi, non fugient[86] apes; nullo enim magis[87] flore gaudent. scopis[88] eius[89] examina facillime continentur. idem praesentissimum est contra ictus earum vesparumque et similium, sicut araneorum, item scorpionum, item contra volvarum strangulationes addito nitro, contra tormina[90] e vino.
folia eius strumis inlinuntur et sedis vitiis cum sale. decoctae sucus feminas purgat et inflammationes[91] discutit et ulcera sanat. articularios morbos sedat canisque morsus. prodest dysintericis veteribus et coeliacis, orthopnoicis, lienibus , ulceribus thoracis. caligines oculorum suco cum melle inungui eximium habetur.
[92] Melilotos[93] quoque oculis medetur cum luteo[94] ovi[95] aut[96] lini semine. maxillarum quoque dolores lenit et capitis cum rosaceo, item aurium e passo quaeque in manibus intumescant vel erumpant[97], stomachi dolores in vino decocta vel cruda tritaque[98]. idem[99] effectus et ad vulvas, ad[100] testes vero et sedem prociduam quaeque et alia[101] ibi sint[102][103] vitia.... recentem[104] ex aqua[105] decoctam[106] vel ex passo. adiecto rosaceo inlinitur ad carcinomata. defervescit in vino dulci[107]. peculiariter et contra meliceridas efficax.