[1] Omnia plenilunio[2] maria purgantur[3], quaedam et stato[4] tempore. circa Messanam et Mylas fimo similia expuuntur in litus purgamenta, unde fabula[5] est Solis[6] boves ibi stabulari. his addit[7] — ut nihil, quod equidem noverim, praeteream — Aristoteles nullum animal nisi aestu recedente expirare. observatum id multis[8] in Gallico oceano et dumtaxat in homine compertum .