Vltra sunt Scytharum populi. Persae illos Sacas[1] universos[2] appellavere a proxima gente, antiqui Aramios[3], Scythae ipsi[4] Persas Chorsaros[5] et Caucasum montem Croucasim[6], hoc est nive candidum. multitude populorum innumera et quae cum Parthis ex aequo degat. celeberrimi eorum Sacae, Massagetae, Dahae[7], Essedones, Astacae[8], Rumnici[9], Pestici[10], Homodoti[11], Histi, Edones, Camae[12], Camacae[13], Euchatae[14], Cotieri[15], Authusiani[16], Psacae[17], Arimaspi[18], Antacati[19], Chroasai, Oetaei[20]. ibi Napaei interisse dicuntur a Palaeis[21]. nobilia apud eos flumina Mandragaeum et Caspasum[22].
[23] nec in alia parte maior[24] auctorum inconstantia[25], credo propter innumeras vagasque gentes. haustum ipsius maris[26] duleem esse et Alexander Magnus prodidit et M. Varro talem perlatum Pompeio iuxta res gerenti Mithridatico bello, magnitudine haut[27] dubie[28] influentium amnium[29] victo sale.
[30]adicit idem Pompei ductu[31] exploratum, in Bactros septem diebus ex India perveniri ad Bactrum[32] flumen quod in Oxum influat, et ex eo per Caspium in Cyrum subvectos[33], et[34] V non amplius[35] dierum terreno itinere ad Phasim in Pontum Indicas posse[36] devehi merces.
Insulae toto[37] eo[38] mari multae, volgata[39] una[40][41] maxime Zazata[42].
[43] A Caspio mari[44] Scythicoque[45] oceano in Eoum[46] cursus inflectitur, ad orientem conversa litorum fronte. inhabitabilis eius prima pars a[47] Scythico promunturio ob nives; proxima inculta saevitia gentium. Anthropophagi[48] Scythae insident humanis corporibus vescentes; ideo[49] iuxta vastae solitudines[50] ferarumque multitude, haut dissimilem hominum[51] inmanitatem obsidens. iterum deinde Scythae iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans[52] mari quod vocant Tabim[53]. nec ante dimidiam ferme longitudinem eius orae, quae spectat aestivum[54] oriented, inhabitatur illa regio.
[55] primi sunt hominum qui noscantur[56] Seres, lanicio[57] silvarum nobiles[58], perfusam aqua[59] depectentes[60] frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos[61] redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat[62]. Seres mites quidem, sed et ipsi[63] feris similes[64] coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia[65] exspectant[66].
[67] primum eorum noscitur flumen Psitharas[68], proximum Cambari, tertium Lanos[69], a quo promunturium Chryse[70], sinus Cirnaba[71], flumen Atianos[72], sinus et gens hominum Attacorum[73], apricis ab omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua Hyperborei[74] degunt[75], temperie. de iis privatim condidit volumen Amometus[76], sicut Hecataeus de Hyperboreis[77]. ab Attacoris[78] gentes Phuni et Thocari[79] et, iam Indorum, Casiri[80] introrsus ad[81] Scythas versi — humanis corporibus vescuntur —, Nomades quoque Indiae vagantur. sunt qui[82] ab aquilone contingi ab ipsis Ciconas[83] dixere et Brisaros[84].
[85] Sed unde plane constent gentes, Hemodi[86] montes adsurgunt Indorumque gens incipit, non Eoo[87] tantum mari adiacens, verum et[88] meridiano quod Indicum appellavimus[89].[90] quae[91] pars orienti est[92] adversa[93], recto praetenditur spatio ad flexum et initio[94] Indici maris |XVIII| |LXXV| colligit[95], deinde[96] quae se flexit[97] in meridiem, XXIIII. LXXV, ut Eratosthenes tradit, usque ad[98] Indum amnem, qui[99] est ab occidente finis Indiae.
[100] conplures autem totam eius longitudinem XL[101] dierum noctiumque velifico[102] navium cursu determinavere et a septentrione ad meridiem XXVIII. L???, Agrippa longitudinis |XXXIII|, latitudinis[103] |XIII|[104] prodidit. Posidonius[105] ab aestivo solis ortu ad hibernum exortum metatus est eam, adversam Galliam[106] statuens, quam ab[107] occidente aestivo ad occidentem hibernum metabatur, totam a favonio; itaque adversum[108] eius venti adflatum iuvare[109] Indiam salubremque fieri haut dubia ratione docuit.
[110] alia illi[111] caeli facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae messes, media inter illas hieme[112] etesiarum[113] flatus[114], nostra vero bruma[115] lenes ibi aurae[116], mare navigabile. gentes ei[117] urbesque [118] innumerae[119], si quis omnes persequi velit. etenim patefacta est non modo Alexandri Magni armis regumque qui[120] successere ei[121], circumvectis[122] etiam in Hyrcanium mare et Caspium Seleuco et Antiocho praefectoque classis eorum[123] Patrocle[124], verum et aliis auctoribus Graecis, qui cum regibus Indicis morati, sicut Megasthenes et Dionysius a Philadelpho missus, ex ea causa vires quoque gentium prodidere.
[125] non tamen est diligentiae locus: adeo diversa et incredibilia traduntur. Alexandri Magni comites in eo tractu Indiae, quem is[126] subegerit[127], scripserunt V??? oppidorum fuisse, nullum Coo minus[128], gentium[129]VIIII[130], Indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili[131] sane ratione: Indi enim gentium prope soli numquam migravere[132] finibus suis. colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges eorum CLIII[133] annis VI. CCCCLI[134]; adiciunt et menses III. amnium mira vastitas;
[135] proditur Alexandrum[136] nullo die minus stadia DC navigasse Indo[137] nec potuisse ante menses V enavigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem Gauge esse constat. Seneca[138], etiam apud nos temptata Indiae commentatione[139], LX amnes eius prodidit, gentes duodeviginti[140] centumque. par labos[141] sit montes enumerare[142]. iunguntur inter se Imavus[143], Hemodus[144], Paropanisus[145], Caucasus[146], a quibus tota decurrit[147] in planitiem inmensam et Aegypto similem.
[150]Alexandri Magni vestigiis insistimus[151]. Diognetus et Baeton[152], itinerum eius mensores, scripsere a Portis Caspiis Hecatompylon[153] Parthorum[154] quot[155] diximus milia esse, inde Alexandriam[156] Arion, quam urbem is rex condidit, DLXXV[157], Prophthasiam[158] Drangarum CXCVIIII[159], Arachosiorum[160] oppidum DLXV, Ortospanum [161]CLXXV[162],
inde ad[163] Alexandri oppidum L???[164] — in quibusdam exemplaribus diversi numeri reperiuntur —; hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen Copheta[165] et oppidum Indorum Peucolatim[166]CCXXXVII[167], unde[168] ad flumen Indum et oppidum Taxilla[169]LX, ad Hydaspen fluvium clarum CXX, ad Hypasim[170] non ignobiliorem [XXV . IIII CCCLXXXX[171], qui fuit Alexandri itinerum terminus, exuperato tamen amne arisque in adversa ripa dicatis. epistulae quoque regis ipsius consentiunt his.
reliqua inde Seleuco Nicatori peragrata sunt: ad[172] Sydrum[173]CLXVIIII[174], lomanem amnem tantundem — aliqua exemplaria adiciunt V??? passuum[175]—, inde ad Gangen CXII[176]. D[177], ad Rhodaphan[178]DLXVIIII — alii CCCXXV in hoc spatio produnt —, ad Callinipaza[179] oppidum CLXVII.D[180] — alii CCLXV[181] —, inde ad confluentem Iomanis[182] et Gangis DCXXV — plerique adiciunt XIII.D[183] —, ad[184] oppidum[185] Palibothra CCCCXXV, ad ostium Gangis DCXXXVII.D[186]. gentes,
quas memorare non pigeat, a montibus Hemodis, quorum promunturium Imaus vocatur incolarum[187] lingua nivosum[188]sic[189] significante, Isari, Cosiri[190], Izi et[191] per iuga Chirotosagi[192] multarumque gentium cognomen Bragmanae[193], quorum Mactocalingae[194]; flumina Prinas[195] et[196] Cainnas[197], quod in Gangen influit, ambo navigabilia; gentes Calingae[198] mari proximi[199] et supra Mandaei[200], Malli quorum mons Mallus, finisque[201] tractus eius[202] Ganges.