[1] Dicamus[2] et labyrinthos, vel portentosissimum[3] humani inpendii[4] opus, sed non, ut existimari potest, falsum . durat etiam nunc[5] in[6] Aegypto in[7] Heracleopolite nomo qui primus factus est ante[8] annos, ut tradunt, III DC[9] a Petesuchi [10] rege sive Tithoe[11], quamquam Herodotus totum opus XII[12] regum esse dicit novissimique Psammetichi[13]. causas[14] faciendi varie interpretantur, Demoteles regiam Moteridis[15] fuisse, Lyceas sepulchrum[16] Moeridis, plures Soli sacrum id exstructum[17], quod maxime creditur.
[18] hinc utique sumpsisse Daedalum exemplar eius labyrinthi, quem fecit in Creta, non est dubium, sed centensimam tantum portionem eius imitatum[19], quae itinerum ambages occursusque ac recursus inexplicabiles continet, non—ut in[20] pavimentis puerorumve ludicris[21] campestribus videmus—brevi lacinia[22] milia[23] passuum plura ambulationis continentem[24], sed crebris[25] foribus inditis ad fallendos occursus redeundumque in errores eosdem[26].
[27] secundus hic fuit ab Aegyptio[28] labyrinthus , tertius in Lemno, quartus in Italia, omnes[29] lapide polito fornicibus[30] tecti[31], Aegyptius, quod[32] miror[33] equidem, introitu lapidis[34] e Paro[35] columnisque[36], reliqua[37] e[38] syenite[39] molibus compositis, quas dissolvere ne saecula quidem possint, adiuvantibus Heracleopolitis, quod[40] opus invisum[41] mire spectavere[42].
[43] Positionem operis eius singulasque partes enarrare non est, cum sit in regiones divisum atque[44] praefecturas, quas vocant[45] nomos, XXI[46] nominibus eorum totidem vastis domibus adtributis, praeterea templa omnium[47] Aegypti deorum contineat[48] superque[49] Nemesis[50] XL[51] aediculis incluserit pyramides complures quadragenarum[52] ulnarum[53] senas[54] radice ἀρούρας[55] optinentes. fessi iam eundo[56] perveniunt ad viarum illum inexplicabilem errorem,
[57] quin et cenacula clivis[58] excelsa, porticusque[59] descenduntur[60] nonagenis gradibus; intus columnae[61] porphyrite lapide, deorum simulacra, regum statuae , monstrificae[62] effigies. quarundam domuum[63] talis est situs, ut adaperientibus fores tonitrum[64] intus terribile existat , maiore autem in parte transitus est per tenebras. aliae rursus extra murum[65] labyrinthi aedificiorum moles; pteron[66] appellant. inde aliae perfossis cuniculis subterraneae domus.
[79] Et[80] de Cretico labyrintho[81] satis dictum est. Lemnius[82] similis illi[83] columnis tantum CL memorabilior fuit, quarum in officina turbines ita librati pependerunt, ut[84] puero circumagente tornarentur[85]. architecti fecere Zmilis[86] et Rhoecus[87] et Theodorus indigenae[88]. exstantque[89] adhuc reliquiae eius, cum Cretici Italicique nulla vestigia exstent[90].
[91] namque et Italicum dici convenit, quem fecit sibi Porsina[92], rex Etruriae , sepulchri[93] causa, simul ut externorum regum vanitas quoque Italis[94] superetur[95]. sed cum excedat omnia fabulositas , utemur ipsius M. Varronis in expositione ea[96] verbis[97]: Sepultus[98] sub urbe Clusio, in quo loco monimentum reliquit lapide quadrato quadratum[99], singula latera pedum tricenum[100], alta quinquagenum. in qua[101] basi quadrata intus labyrinthum inextricabile [102], quo si quis introierit[103] sine glomere lini, exitum invenire nequeat.
supra id quadratum pyramides stant quinque, quattuor in angulis et in medio una, imae[104] latae pedum quinum septuagenum , altae centenum[105]quinquagenum, ita fastigatae [106], ut in[107] summo orbis aeneus et petasus unus omnibus sit inpositus, ex quo pendeant exapta[108] catenis tintinabula[109], quae vento agitata longe sonitus referant, ut Dodonae[110] olim factum.
supra quem orbem quattuor pyramides[111] insuper singulae [112]stant[113] altae[114] pedum centenum. supra quas uno solo quinque[115] pyramides. quarum altitudinem Varronem puduit adicere; fabulae Etruscae tradunt eandem[116] fuisse quam totius operis ad eas[117], vesana[118] dementia, quaesisse gloriam inpendio nulli profuturo, praeterea fatigasse regni vires, ut tamen laus maior artificis esset.
[119] Legitur et pensilis hortus[120], immo vero totum oppidum Aegyptiae Thebae, exercitus armatos subter[121] educere solitis regibus nullo oppidanorum[122] sentiente; etiamnum hoc minus mirum quam quod flumine medium oppidum interfluente. quae si fuissent, non dubium est Homerum dicturum fuisse, cum centum portas ibi[123] praedicaret .