[1] Nunc omnibus quae sunt Asiae interiora dictis Ripaeos montes transcendat animus extraque[2] litore[3] oceani incedat. tribus hic[4] partibus caeli adluens Asiam Scythicus a septentrione, ab oriente Eous, a meridie Indicus vocatur varieque per sinus et accolarum[5] conplura nomina dividitur. verumn Asiae[6] quoque magna portio adposita septentrioni iniuria[7] sideris rigens[8] vastas solitudines habet.
[9] ab extremo aquilone ad initium orientis aestivi Scythae sunt. extra eos ultraque[10] aquilonis initia Hyperboreos aliqui posuere, pluribus in Europa dictos. primum [11] inde noscitur promunturium Celticae[12] Lytharmis[13], fluvius [14] Carambucis, ubi lassata cum siderum vi Ripaeorum[15] montium deficiunt[16] iuga, ibique Arimphaeos[17] quosdam accepimus[18], haut dissimilem Hyperboreis gentem.
[19] sedes illis nemora, alimenta bacae, capillus iuxta feminis virisque in probro existimatus[20], ritus clementes[21]. itaque sacros[22] haberi narrant inviolatosque esseetiam feris accolarum[23] populis[24], nec ipsos modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint[25]. ultra eos plane iam Scythae, Cimmerii, Cissi, Anthi[26], Georgi[27] et Ama- [28]zonum gens, haec usque ad Caspium et Hyrcanium[29] mare.
[30] Nam et[31] inrumpit e[32] Scythico oceano in aversa[33] Asiae; pluribus nominibus accolaram appellatum celeberrimum [34] est duobus, Caspium et Hyrcanium[35]. non minus hoc esse quam Pontum Euxinum Clitarchus putat, Eratosthenes ponit et[36] mensuram ab exortu et meridie per Cadusiae et Albaniae oram[37] V???.CCCC[38] stadia, inde per[39] Anariacos[40], Amardos[41], Hyrcanos ad ostium Zoni[42] fluminis IIII. DCCC[43], ab eo ad ostium Iaxartis[44] MM[45].CCCC, quae summa efficit XV. LXXV p.
[46] Artemidorus hinc detrahit XXV p[47]. Agrippa Caspium mare gentesque quae circa sunt et cum iis Armeniam, determinatas[48] ab oriente oceano Serico[49], ab occidente Caucasi iugis[50], a meridie Tauri, a septentrione oceano Scythico[51], patere qua[52] cognitum est CCCCLXXX[53] in longitudinem, in latitudinem[54]CCXC prodidit. non[55] desunt[56] vero qui[57] eius maris universum circuitum a freto XXV p[58]. tradunt.
[59]Inrumpit autem artis faucibus et[60] in longitudinem spatiosis atque[61], ubi coepit in latitudinem pandi[62], lunatis obliquatur cornibus, velut[63] ad Maeotium[64] lacum ab ore descendens[65], sicilis[66], ut auctor est M. Varro, similitudine. primus sinus appellatur Scythicus; utrimque enim accolunt Scythae angustias[67] et inter se commeant, hinc Nomades et Sauromatae multis nominibus, illinc Abzoae[68] non paucioribus. ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent Vdini[69], Scytharum populus, dein per oram Albani, ut ferunt, ab Iasone[70]orti[71],
[72]unde[73] quod mare[74]ibi est[75] Albanum nominatur. haec gens superfusa montibus Caucasis ad Cyrum amnem, Armeniae confinium atque Hiberiae, descendit, ut dictum [76] est. supra[77] maritima eius Vdinorumque gentem Sarmatae[78], Vti, Aorsi[79], Aroteres[80] praetenduntur, quorum a tergo indicatae iam Amazones[81] Sauromatides. flumina per Albaniam [82] decurrunt in mare Casus[83] et Albanus[84], dein Cambyses, in Caucasis ortus montibus, mox Cyrus, in Coraxicis, uti[85] diximus. oram omnem a Caso[86] praealtis rupibus accessum[87][88]negare[89] per[90]CCCCXXV p. auctor est Agrippa. a Cyro Caspium mare vocari incipit; accolunt[91] Caspi.
[92]Corrigendus[93] est in hoc[94] loco error multorum, etiam qui in Armenia res proxime cum Corbulone[95] gessere. namque ii[96] Caspias[97] appellavere Portas Hiberiae, quas Caucasias diximus vocari, situsque depicti et inde missi[98] hoc nomen inscriptum habent. et Neronis principis comminatio ad Caspias Portas tendere dicebatur, cum peteret illas, quae per Hiberiam in Sarmatas tendunt, vix ullo[99] propter oppositos[100] montes aditu ad Caspium mare. sunt autem aliae Caspiis gentibus iunctae, quod dinosci non potest nisi comitatu rerum Alexandri Magni.
[101] Namque Persarum[102] regna, quae nunc Parthorum intellegimus, inter duo maria Persicum et Hyrcanium Caucasi[103] iugis[104] attolluntur. utrimque[105] per devexa[106] laterum Armeniae Maiori[107] a frontis parte, quae vergit in Commagenen, Cephenia[108], ut diximus, copulatur eique Adiabene[109], Assyriorum[110] initium, cuius pars est Arbilitis[111], ubi Darium Alexander debellavit, proxime[112] Syriae[113].
totam eam Macedones Mygdoniam[114] cognominaverunt a similitudine. oppida Alexandria, item Antiochia quam Nesebin[115] vocant; abest ab Artaxatis[116]DCCL p. fuit et Ninos[117], inposita Tigri[118], ad solis occasum spectans, quondam[119] clarissima. reliqua vero fronte, quae[120] tendit ad Caspium mare, Atrapatene[121], ab Armeniae[122] Otene[123] regione discreta Araxe. oppidum eius Gazae[124], ab Artaxatis[125]CCCCL p., totidem ab Ecbatanis[126] Medorum, quorum pars sunt Atrapateni[127].