[1] Loton[2] herbam[3] itemque Aegyptiam[4] eodem nomine , alias et Syrticam arborem, diximus suis locis.[5] haec lotos, quae faba Graeca appellatur a nostris, alvum[6] bacis sistit. ramenta ligni decocta in vino prosunt dysintericis , menstruis, vertigini, comitialibus, cohibent et capillum . mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque dulcius. fit et e scobe[7] eius medicamentum ex aqua myrti 5 decocta subacta et divisa in pastillos, dysintericis utilissimum [8] pondere victoriati cum aquae cyathis III.