[1] Vespae in sublimi e luto nidos faciunt, in iis[2] ceras, crabrones cavernis[3] aut sub terra. et horum omnium sexangulae cellae, cerae[4] autem e[5] cortice[6], araneosae[7]. fetus[8] ipse inaequalis ut[9] barbaris[10] : alius evolat, alius in nympha est, alius in vermiculo[11] , et autumno, non vere[12], omnia ea. plenilunio maxime crescunt.
[13] vespae quae ichneumones vocantur — sunt autem minores quam aliae — unum genus ex araneis peremunt[14] , phalangium appellatum, et in nidos suos ferunt, deinde inlinunt et ex iis[15] incubando suum genus procreant. praeterea omnes care vescuntur contra quam apes, quae nullum corpus attingunt. sed vespae muscas grandiores venantur[16] amputatoque[17] iis capite reliquum corpus auferunt.
[18] crabronum[19] silvestres in arborum cavernis degunt ; hieme ut cetera insecta conduntur; vita bimatum non transit. ictus eorum haut[20] temere sine[21] febri est. auctores sunt ter novenis punctis interfici hominem. aliorum, qui mitiores videntur, duo genera: opifices, minores corpore, qui moriuntur[22] hieme, matres, quae biennio durant; hi[23] et clementes.
[24] nidos vere faciunt fere quadrifores[25], in quibus opifices generentur[26]. his eductis alios deinde maiores nidos fingunt[27], in quibus matres futuras producant[28] iam: tum opifices [29] funguntur munere et pascunt eas. latior matrum species , dubiumque an habeant aculeos, quia non egrediuntur. et iis[30] sui[31] fuci[32]. quidam opinantur omnibus his ad hiemem decidere aculeos. nec crabronum autem nec vesparum generi reges aut examina, sed subinde renovatur multitudo subole[33].