C. PLINI SECVNDI
NATVRALIS HISTORIAE
LIBER VI
[1] Pontus Euxinus[2], antea[3] ab inhospitali feritate Axinus[4] appellatus[5], peculiari[6] invidia[7] naturae sine ulla[8] fine indulgentis aviditati[9] maris et ipse inter[10] Europam Asiamque[11] funditur. non fuerat satis oceano ambisse[12] terras et partem earum aucta inanitate[13] abstulisse, non inrupisse fractis[14] montibus Calpeque Africae avolsa[15] tanto maiora[16] absorbuisse quam reliquerit[17] spatia, non per Hellespontum Propontida infudisse iterum terris devoratis: a Bosporo quoque in aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti[18] lacus[19] Maeotii[20] rapinam suam iungant[21].
[22] invitis hoc accidisse terris indicio sunt tot angustiae atque tam parva naturae repugnantis intervalla, ad Hellespontum DCCCLXXV[23] p., ad[24] Bosporos[25] duos vel bubus meabili transitu — unde nomen ambobus —, etiam quaedam[26] in dissociatione germanitas concors: alitum quippe cantus canumque latratus invicem audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos orbes manente conloquio, nisi cum id ipsum auferunt venti.
[33]Ergo a[34] faucibus Bospori est amnis Rebas[35], quem aliqui Rhesum[36] dixerunt. dein Syris[37], portus Calpas, Sangaris[38] fluvius ex inclutis. oritur in Phrygia, accipit vastos amnes, inter quos Tembrogium et Gallum, idem Sagiarius[39] plerisque [40][41] dictus, Coralius[42], a quo incipiunt Mariandyni[43], sinus oppidumque Heraclea, Lyco[44] flumini adpositum— abest a Ponti ore CC —, portus Acone[45], veneno aconito dirus, specus Acherusia, flumina Paedopides[46], Callichorum[47], Sonautes, oppidum Tium, ab[48] Heraclea XXXVIII p., fluvius Billis[49].