[1] asinis a fetu dolent, ideo sexto mense arcent partus, cum equae[2] anno prope toto praebeant. quibus solida ungula nec supra geminos fetus, haec omnia binas habent[3] mammas, nec aliubi[4] quam in feminibus. eodem loci[5] bisulca et cornigera, boves quaternas, oves[6] et caprae[7] binas. quae numeroso fecunda partu et quibus digiti in pedibus, haec plures[8] habent et[9] toto ventre duplici ordine, ut sues, generosae duodenas, volgares[10] binis[11] minus; similiter canes. alia[12] ventre medio quaternas, ut pantherae, alia[13] binas, ut leaenae[14] . elephans[15] tantum sub armis duas nec in pectore, sed citra[16] in alis[17] occultas. nulli[18] in feminibus digitos habentium .
[19] primis[20] genitis[21] in quoque[22] partu sues[23] primas praebent[24] —eae sunt faucibus proximae—, et[25] suam quisque novit in fetu[26] quo genitus est ordine, eaque alitur nec alia. detracto [27] illa alumno suo[28] sterilescit ilico ac resilit, uno[29] vero ex omni turba relicto[30] sola munifex, quae genito fuerat attributa, dependet[31].