[1] <1> Seritur sabulosis maxime unoque sulco, nec magis festinat aliud. vere satum aestate vellitur[2], et hanc quoque terrae iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis Aegypto serenti, ut Arabiae Indiaeque merces inportet. itane et Galliae censentur hoc reditu? montesque mari oppositos esse non est satis et a latere[3] oceani obstare ipsum, quod vocant inane?
[4] Cadurci, Caleti, Ruteni, Bituriges ultimique[5] hominum existimati Morini[6], immo vero Galliae universae vela texunt, iam quidem et transrhenani hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminae novere . qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit, in Serranorum[7] familia gentilicium esse feminas lintea[8] veste non uti.
in Germania autem defossae[9] atque sub terra id opus agunt. similiter etiam in Italiae[10] regione[11] Aliana[12] inter Padum[13] Ticinumque amnes, ubi[14] a[15] Saetabi[16] tertia[17] in Europa lino palma; secundam[18] enim in vicino Alianis[19] capessunt Retovina[20] et in Aemilia via Faventina[21]. candore Alianis[22] semper crudis Faventina[23] praeferuntur; Retovinis[24] tenuitas summa densitasque, candor qui[25] Faventinis, sed lanugo nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem habet. nervositas filo aequalior paene quam araneis[26] tinnitusque , cum dente libeat experiri. ideo duplex quam ceteris pretium.
[27] <2> Et ab his[28] Hispania citerior[29] habet splendorem[30] lini praecipuum[31] torrentis, in quo politur, natura , qui adluit[32] Tarraconem. et tenuitas mira ibi primum carbasis repertis. non[33] dudum ex eadem Hispania Zoelicum venit in Italiam plagis utilissimum; civitas ea Gall aeciae[34] et oceano propinqua. est sua gloria et Cumano in Campania ad[35] piscium et alitum capturas[36].
eadem et plagis materia—neque enim minores cunctis animalibus insidias quam[37] nobismet ipsis lino tendimus —, sed Cumanae plagae concidunt[38] apro saetas et vel[39] ferri aciem[40] vincunt , vidimusque iam tantae tenuitatis, ut anulum hominis cum epidromis transirent uno portante multitudinem, qua[41] saltus cingerentur. nec id maxime mirum, singula[42] earum stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo ante Iulio Lupo[43], qui in praefectura Aegypti obiit.
[44] mirentur hoc ignorantes in Aegypti quondam regis, quem[45] Amasim vocant, thorace in Rhodiorum insula Lindi[46] in[47] templo Minervae CCCLXV filis singula fila constare, quod se expertum [48] nuperrime[49] prodidit Mucianus ter cos. parvasque iam reliquias eius superesse hac experientium[50] iniuria.
Italia et Paelignis[51] etiamnum[52] linis[53] honorem habet, sed fullonum tantum in usu. nullum est candidius lanaeve similius, sicut[54] in culcitis praecipuam gloriam Cadurci[55] obtinent . Galliarum hoc et tomenta[56] pariter inventum. Italiae quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti.
[57] <3> Aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. quattuor ibi genera: Taniticum[58], Pelusiacum[59], Buticum, Tentyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. superior pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticem, quem aliqui gossypion vocant, plures xylon[60] et ideo lina inde facta xylina[61]. parvus est similemque[62] barbatae nucis fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur. nec ulla sunt[63] cum candore molliora[64] pexiorave[65]. vestes inde sacerdotibus Aegypti gratissimae.
quartum genus et[66] othoninum [67] appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat panicula eius. Asia e genista facit lina ad retia praecipue[68] in[69] piscando durantia, frutice madefacto x diebus, Aethiopes Indique e malis, Arabes e curcurbitis[70] in arboribus, ut diximus, genitis[71]. [72]
Apud nos maturitas eius duobus argumentis intellegitur , intumescente semine aut colore flavescente. tum evolsum et in fasciculos manuales colligatum siccatur in sole pendens conversis superne radicibus uno die, mox v aliis contrariis in se[73] fascium[74] cacuminibus, ut semen in medium cadat. inter medicamina huic vis, et in quodam[75] rustico[76] ac praedulci Italiae transpadanae cibo, sed iam pridem[77] sacrorum tantum, gratia.
deinde post[78] messem triticiam[79] virgae ipsae merguntur in aquam solibus tepefactam [80], pondere aliquo depressae; nulli enim levitas maior. maceratas indicio est[81] membrana laxatior, iterumque inversae , ut prius, sole siccantur, mox arefactae in saxo tunduntur[82] stuppario[83] malleo. quod proximum cortici fuit, stuppa appellatur, deterioris lini, lucernarum fere luminibus aptior; et ipsa tamen pectitur ferreis aculeis[84], donec omnis membrana decorticetur,
*corticesque[85] decussi clibanis [86] et furnis[87] praebent usum*[88]. medullae numerosior distinctio[89] candore, mollitia. linumque nere et viris decorum [90]. est* ars depectendi digerendique: iustum e quinquagenis fascium libris quinas denas carminari. iterum deinde in filo politur[91], inlisum crebro silici[92] ex aqua, textumque [93] rursus tunditur clavis, semper iniuria melius.
Inventum iam est etiam quod ignibus non absumeretur . vivum id vocant, ardentesque in focis conviviorum ex eo vidimus mappas sordibus exustis[94] splendescentes [95] igni magis quam[96] possent aquis. regum inde funebres tunicae corporis favillam ab reliquo separant cinere. nascitur in desertis adustisque[97] sole Indiae, ubi non cadunt imbres, inter diras[98] serpentes, adsuescitque vivere ardendo, rarum inventu, difficile textu[99] propter brevitatem[100]. rufus de cetero colos splendescit igni.
[101] cum inventum est, aequat pretia excellentium margaritarum. vocatur autem a[102] Graecis ἀσβέστινον ex argumento naturae[103]. Anaxilaus auctor est linteo[104] eo circumdatam arborem surdis ictibus[105] et qui non exaudiantur caedi. ergo huic lino principatus in toto orbe. proximus byssino, mulierum maxime deliciis circa Elim in Achaia[106] genito; quaternis denariis scripula eius permutata quondam ut auri reperio.
[110] Temptatum est tingui linum quoque, ut[111] vestium[112] insaniam[113] acciperet[114], in Alexandri Magni primum classibus Indo amne navigantis, cum duces eius ac praefecti certamine [115] quodam variassent insignia[116] navium, stupueruntque litora flatu versicoloria[117] pellente[118] vela[119]. purpureo ad Actium cum M. Antonio[120] Cleopatra venit eodemque fugit[121]. hoc fuit imperatoriae navis insigne.
[122] Postea[123] in theatris tantum[124] umbram fecere, quod primus omnium invenit Q. Catulus, cum Capitolium dedicaret . carbasina deinde vela primus in theatro duxisse traditur Lentulus Spinther Apollinaribus[125] ludis. mox Caesar dictator totum forum Romanum intexit viamque sacram ab domo sua et clivum usque in Capitolium[126], quod munere[127] ipso gladiatorio mirabilius visum tradunt.
[128] deinde et sine ludis Marcellus Octavia Augusti sorore genitus in aedilitate sua, avunculi[129] XI consulatu[130], a[131] kal. Aug. velis forum inumbravit, ut salubrius litigantes consisterent[132], quantum mutati[133]a moribus Catonis censorii, qui sternendum quoque forum muricibus censuerat! vela nuper et[134] colore caeli, stellata, per rudentes iere[135] etiam in amphitheatris principis Neronis. rubent[136] in cavis aedium et muscum ab[137] sole[138] defendunt . cetero mansit candori[139] pertinax gratia.