[1] Hominum monstrificas naturas et veneficos[2] aspectus diximus in portentis gentium et multas animalium[3] proprietates, quae repeti supervacuum est. quorundam hominum tota corpora prosunt, ut[4] ex iis[5] familiis, quae sunt terrori serpentibus, tactu ipso levant[6] percussos suctuve[7] modo[8], quorum e genere[9] sunt Psylli Marsique et qui Ophiogenes[10] vocantur in insula Cypro[11], ex qua[12] familia legatus Euagon[13] nomine a consulibus Romae in dolium[14] serpentium coniectus[15] experimenti[16] causa circummulcentibus[17] linguis miraculum praebuit.
[18] signum eius familiae est, si modo adhuc durat, vernis temporibus odoris virus. atque eorum sudor quoque medebatur, non modo saliva. nam in insula Nili Tentyri[19] nascentes[20] tanto sunt crocodilis terrori , ut vocem quoque eorum fugiant, horum omniumn generum insita[21] repugnantia interventum quoque mederi constat, sicuti[22] adgravari vulnera introitu eorum, qui umquam [23] fuerint[24] serpentium canisve dente laesi.
iidem[25] gallinarum incubitus, pecorum fetus abortu vitiant[26] ; tantum remanet virus ex accepto[27] semel malo, ut[28] venefici[29] fiant venena passi[30]. remedio[31] est ablui[32] prius manus eorum aquaque illa eos, quibus medearis[33], inspergi. rursus a[34] scorpione aliquando percussi numquam postea a crabronibus, vespis apibusve feriuntur[35].