[1] Genera vitium numero conprehendi posse unus existimavit Democritus, cuncta sibi Graeciae cognita professus ; ceteri innumera atque infinita esse prodiderunt, quod verius[2][3] apparebit ex vini. nec omnia dicentur, sed maxime[4] insignia, quippe[5] totidem paene[6] sunt quot agri, quam[7] ob rem[8] celeberrimas vitium aut quibus est aliqua proprietate miraculum ostendisse sa???is erit.
[19] gemellarum, quibus hoc nomen uvae semper geminae dedere[20], asperrimus sapor, sed vires praecipuae . ex iis minor[21] austro laeditur, ceteris ventis alitur, ut in Vesuvio monte Surrentinisque collibus, in reliquis Italiae partibus non nisi arbori accommodata. quintum genus lanatae[22]. ne Seras miremur aut Indos adeo, lanugo eam vestit. prima ex Aminneis maturescit ocissimeque[23] putrescit.
[24] Proxima dignitas Nomentanis, rubente materia, quapropter quidam rubellas[25] appellavere vineas[26]. hae minus fertiles , vinaceis[27] et faece nimiae[28], contra pruinas fortissimae, siccitate magis quam imbre, aestu quam algore vexantur. quam ob rem in frigidis umidisque principatum obtinent. fertilior quae minor acino et folio scissa minus.
[29] Apianis apes dedere cognomen, praecipue earum avidae. ex iis duo genera lanugine et ipsa[30] pubescunt. distant quod altera celerius maturescit, quamquam et altera properante. situs[31] frigidi iis[32] non respuuntur[33], et tamen nullae[34] celerius imbre putrescunt. vina primo dulcia austeritatem annis accipiunt . Etruria[35] nulla rlagis vite[36] gaudet.
[37] et hactenus potissima nobilitas datur[38] peculiaribus atque vernaculis Italiae; ceterae[39] advenere[40] . e[41] Caio Thasove[42] Graecula non inferior[43] Aminneis[44] bonitate[45], praetenera acino et uva tam parva, ut nisi pinguissimo solo colere non prosit. eugeniam Tauromenitani colles cum generositatis cognomine misere Albano tantum agro, quoniam[46] translata[47] statim mutatur. namque est aliquis tantus locorum amor, ut omnem in iis[48] gloriam suam relinquant nec usquam transeant totae.
[51] ex iis quas adhuc diximus, sed etiam e nigris[52], vina vetustate[53] in album colorem transeunt. reliquae ignobiles , aliquando tamen caeli aut soli[54] opera non[55] fallunt vetustatem [56], sicuti Faecenia[57] et cum ea florens Biturigiaca[58], acino rarior, numquam floris obnoxii, quoniam[59] antecedunt ventisque et imbribus resistunt, meliores[60] tamen[61] algentibus[62] locis quam calidis, umidis quam sitientibus.
[63] visulla[64] grandi[65] magis quam denso[66] uvarum partu, inpatiens variantis caeli[67], sed contra tenorem unum algoris aestusve constans. quae minor est ex eo genere, melior. in eligendo[68] solo morosa, pingui putrescit, gracili omnino non provenit; mediam temperiem delicate quaerit, ob hoc Sabinis collibus familiaris. uva eius indecora visu, sapore iucunda. nisi matura protinus[69] rapitur[70] , etiam non putrescens cadit. contra grandines eam tuetur foliorum amplitudo atque duritia.
[71] Insignes iam colore inter purpureas nigrasque[72] helvolae saepius variantes[73] et ob id varianae a quibusdam appellatae. praefertur in iis nigrior; utraque alternis annis fertilis, sed melior vino, cum parcior. et praeciae[74] duo genera magnitudine acini discernuntur, quibus materies plurima[75] uvaque ollis[76] utilissima; folium[77] apio simile[78] . baliscam[79] Dyrrachini[80] celebrant, Hispaniae coccolobin[81] vocant. rarior uva, aestus[82] austrosque[83] tolerat, capiti inimica, copia larga.
[84] Hispaniae[85] duo genera eius faciunt, unum oblongo acino, alterum rotundo ; novissimas vindemiant. quo dulcior est[86] coccolobis[87], hoc melior. sed et austera transit in dulcem vetustatem[88], et quae dulcis fuit in austeritatem; tune Albano vino[89] aemulantur . tradunt vesicae vitiis utilissimum ex iis potum. albuelis[90] summis arboribus fertilior est, visulla[91] imis[92];
[96] Fertilitas commendat ceteras principemque helvennacam[97]. duo eius genera: maior[98] quam[99] quidam longam, minor quam[100] marcum[101] appellant, non tam fecundam, sed gratiorem haustu. discernitur folio circinato, verum utraque gracilis. furcas subdere iis[102] necessarium[103] : alioqui[104] ubertatem suam non tolerant .
maritimo adflatu gaudent, roscida[105] odere[106]. nulla vitium minus Italiam amat, rara, parva, putrescens in ea, vino[107] quoque quod genuit aestatem[108] non exuperans[109]; nec alia macro solo familiarior. Graecinus, qui alioqui Cornelium Celsum transcripsit, arbitratur non naturam eius repugnare Italiae, sed culturam avide palmites evocantium. ob id fertilitate sua[110] absumi, si non praepinguis soli ubertas lassescentem sustineat. carbunculare[111] negatur, magna dote, si verum est aliqua in vite[112] caelo non esse ius[113].
[114][115] Aestus[116] fert spionia[117], quam quidam spineam vocant, autumnisque [118] imbribus pinguescit; quin immo nebulis una alitur, ob id Ravennati[119] agro peculiaris. vennunculam[120] inter optime[121] deflorescentes e ollis aptissimam Campani[122] malunt surculam[123] vocare, alii scapulam[124], Tarracina[125] Numisianam, nullas vires proprias habentem, sed totam perinde ac solum valeat, Surrentinis tamen efficacissimam[126] testis Vesuvio tenus.
[127] ibi enim Murgentina e[128] Sicilia potentissima[129], quam Pompeianam aliqui vocant, laeto[130] demum feracem, sicut horconia in Campania tantum. e diverso[131] arceraca[132], Vergilio argitis dicta, ultro solum laetius facit, ipsa contra imbres et senectam fortissima, vino quidem vix annua ac[133] vilitatis cibariae, sed ubertate praecipua[134] . tolerat et annos mettica[135], contra omne sidus[136] firmissima, nigro acino, vinis in vetustate rufescentibus[137].