defectus autem suos et solis, rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinum[1] umbraeque indices exsistere.
[2] quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae terraque[3] lunae. hac[4] subeunte repentinas obduci tenebras rursumque[5] illius umbra sidus hebetari. neque aliud esse noctem quam terrae umbram, figuram autem umbrae similem metae ac turbini[6] inverso, quando mucrone tantum ingruat neque lunae[7] excedat altitudinem[8], quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone[9] deficiat.
[10][11] spatio quidem[12] consumi umbras indicio sunt volucrum praealti volatus. ergo confinium illis est airis terminus initiumque aetheris. supra lunam pura omnia ac diurnae[13] lucis plena. a nobis autem per noctem cernuntur sidera, ut reliqua lumina e[14] tenebris, et propter has causas nocturno tempore deficit luna. stati[15] autem atque menstrui[16] non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunaeque multivagos, ut dictum est, flexus, non semper in[17] scripulis[18] partium congruente siderum motu.