[1][2] Tergeminos nasci certum est Horatiorum[3] Curiatiorumque [4] exemplo. super[5] inter ostenta ducitur[6] praeterquam in Aegypto, ubi fetifer potu Nilus amnis[7]. proxime[8] supremis[9] Divi Augusti Fausta quaedam e plebe Ostiae[10] duos mares, totidem[11] feminas enixa famem, quae consecuta est, portendit hand dubie. reperitur et[12] in Peloponneso[13]quinos[14] quater enixa, maioremquepartem ex omni eius[15] vixisse partu. et in Aegypto septenos uno[16] utero simul gigni auctor est Trogus.
[17] Gignuntur et utriusque sexus quos hermaphroditos vocamus , olim androgynos vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis. Pompeius Magnus in ornamentis theatri mirabiles fama posuit effigies, ob id diligentius magnorum artificum ingeniis elaboratas, inter quas legitur Eutychis [18] a XX liberis rogo inlata Trallibus[19] , enixa[20] XXX partus, [21]Alcippe[22] elephantum. quamquam id inter ostenta est. namque et serpentem peperit inter initia Marsici belli[23] ancilla, et[24] multiformes pluribus modis inter monstra partus eduntur.