[1]Venit hoc ex[2] aëre et maxime siderum exortu, praecipueque ipso sirio explendescente[3], nec omnino prius vergiliarum [4] exortu, sublucanis temporibus. itaque tum prima aurora folia arborum melle roscida inveniuntur ac[5], si qui matutino sub diu[6] fuere, unctas liquore vestes capillumque concretum sentiunt, sive ille[7] est caeli sudor sive quaedam[8] siderum saliva sive purgantis se[9] aëris sucus; utinamque[10] esset[11] purus[12] ac liquidus et suae naturae, qualis defluit primo !
[13] nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum venit, sordescens et obvio terrae halitu infectus, praeterea e[14] fronde ac pabulis potus et in utriculos[15] congestus apium — ore enim eum vomunt —, ad hoc[16] suco florum corruptus et alvi vitiis[17] maceratus totiensque mutatus, magnam tamen caelestis naturae voluptatem adfert.