[6] Ligustrum si[7] eadem[8] arbor est, quae in oriented cypros, suos[9] in Europa usus habet[10]. sucus discutit[11] nervos, articulos, algores[12] ; folia ubique veteri ulceri, cum salis mica et oris exulcerationi[13] prosunt, acini contra phthiriasim , item contra intertrigines[14] vel folia[15]. sanant et gallinaceorum pituitas acini.
Folia alni ex ferventi aqua[16] remedio[17] sunt tumoris[18].
[19] Hederae[20] genera viginti demonstravimus. natura omnium in medicina anceps. mentem turbat et caput[21] purgat largius pota; nervis[22] intus nocet, iisdem nervis adhibita[23] foris prodest. eadem natura, quae aceto est[24], omnia genera eius refrigerant. urinam cient potu, capitis dolorem sedant, praecipue cerebro[25] continentique cerebrum membranae utiliter[26] mollibus inpositis foliis cum aceto et rosaceo tritis et decoctis,, addito postea rosaceo oleo; inlinuntur [27] autem fronti.
[28] et decocto eorum fovetur os caputque perunguitur. lieni et pota et inlita prosunt. decocuntur et contra horrores febrium eruptionesque pituitae aut in vino teruntur. corymbi quoque poti vel inliti lienem[29] sanant, iocinera autem inliti[30]. trahunt et menses adpositi[31]. sucus hederae taedia narium graveolentiamque[32] emendat, praecipue albae sativae.
[33] idem infusus naribus caput purgat, efficacius addito nitro. infunditur etiam purulentis auribus aut dolentibus cum oleo. cicatricibus quoque decorem facit. ad lienes efficacior albae[34] ferro calefactus[35][36]. satis est acinos VI in vini cyathis II sumi. acini ex[37] eadem alba terni in aceto mulso poti taenias[38] pellunt, in qua curatione ventri quoque inposuisse eos utile est. hedera[39], quam[40] chrysocarpon[41] appellavimus[42], bacis[43] aurei coloris xx[44] in vini sextario tritis, ita ut terni cyathi potentur,[45] aquam, quae cutem subierit[46], urina[47] educit[48] ; Erasistratus eiusdem acinos v[49] tritos in rosaceo oleo calefactosque in cortice punici[50] instillavit dentium dolori a contraria aure[51].
[52][53] acini, qui croci sucum habent, praesumpti potu a[54] crapula tutos[55] praestant; item sanguinem excreantes aut[56] torminibus laborantes[57] hederae nigrae[58]. candidioris[59] corymbi poti steriles etiam viros faciunt. inlinitur decocta quaecumque[60] in vino[61] omni[62] ulcerum generi, etiamsi caco ëthe[63] sint.
[64] lacrima[65] hederae psilotrum est phthiriasimque [66] tollit. flos cuiuscumque[67] generis III digitorum captu[68] dysintericos et alvum citam[69] emendat in vino austero bis die potus. et ambustis inlinitur utiliter cum cera. denigrant capillum corymbi[70]. radicis sucus[71] in aceto potus contra phalangia prodest. huius quoque ligni vaso[72] splenicos [73] bibentes sanari invenio.
[74] et acinos terunt, mox[75] comburunt et ita inlinunt ambusta prius perfusa aqua calida. sunt qui et[76] incidant suci[77] gratia eoque[78] utantur ad dentes erosos, frangique tradunt[79], proximis cera munitis[80], ne laedantur [81]. cummim[82] etiam in hedera quaerunt, quam ex aceto utilissimam[83] dentibus promittunt.
[84] Graeci vicino vocabulo cisthon[85] appellant fruticem maiorem thymo[86], foliis ocimi[87]. duo eius genera: flos masculo rosaceus, feminae albus. ambo prosunt dysintericis et solutionibus [88] ventris in vino austere ternis digitis flore capto[89] et similiter bis die poto, ulceribus veteribus et ambustis cum cera et per se oris ulceribus.—Sub his maxime nascitur hypocisthis[90], quam inter herbas[91] dicemus[92]. [93]
[94] Cissos erythranos[95] ab iisdem[96] appellatur similis hederae, coxendicibus utilis e vino potus, item lumbis, tanta vi[97] acini, ut[98] sanguinem urina detrahat[99].—Item chamaecis son[100] appellant hederam non attollentem se a terra. et haec contunsa in vino[101] acetabuli mensura lieni[102] medetur, folia ambustis[103] cum axungia.—Milax[104] quoque, quae[105] anthophoros [106] cognominatur, similitudinem hederae habet[107], tenuioribus foliis. coronam[108] ex ea[109] factam inpari foliorum numero aiunt capitis doloribus mederi.
[110] quidam duo genera milacis dixere: alteram inmortalitati[111] proximam[112] in convallibus opacis, scandentem[113] arborum[114], comantibus[115] acinorum corymbis, contra venenata omnia efficacissime iuvantem[116] acinorum suco: infantibus saepe[117] instillato nulla postea venena nocitura[118]. alterum genus culta amare et in his gigni, nullius effectus. llam[119] esse milacem priorem, cuius lignum ad aures sonare[120] diximus.