[5] Troezenium vinum qui bibant[6] negantur generare. Thasios[7] duo genera vini diversa facere proditur, quo somnus concilietur, alterum vero quo[8] fugetur. apud eosdem vitis theriaca[9] vocatur, cuius et vinum et uva contra serpentium ictus medetur; libanodes[10] turis odore, ex qua diis prolibant . e diverso aspendios damnata aris[11]; ferunt eam nec ab alite ulla attingi. Thasiam uvam Aegyptus vocat apud se praedulcem, quae solvit alvum; est contra Lycia[12], quae solutam[13] firmat. Aegyptus et ecbolada habet abortus[14] facientem [15].