Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 9, Letter 8

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano prid. Id. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Cenantibus ii Idus nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. De L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, [gap] alter multos. De Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. Senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. Ecquid potes dicere cur exierint?

In his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore. Hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem, Μέντορ, πῶς τ’ ἄρ’ ἴω, πῶς τ’ ἂρ προσπτύξομαι αὐτόν; Nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in malis, imparatus. Sed cura ut valeas. Puto enim diem tuum heri fuisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation