Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 13A

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae inter a. d. x et vii K. Mai. a. 710 (44).
ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI.

Occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de hac re agerem. Quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te. Quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te, gaudebo.

a Caesare petii ut Sex. Clodium restitueret; impetravi. Erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius si tu concessisses. Quo magis laboro ut tua voluntate id per me facere nunc liceat. Quod si duriorem te eius miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor debere tueri commentarium Caesaris. Sed me hercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos.

Patere, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem cum patre eius, non contempsisse hanc familiam. Honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. Me deinde sine ad hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse tradendas posteris inimicitias. Quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam. Postremo meo iure te hoc beneficium rogo; nihil enim non tua causa feci. Quod si non impetro, per me Clodio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit atque eo te placabiliorem praebeas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation