Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 5a

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. Noscenda autem est natura, non facultas modo. De Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. Etsi quod magis placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. Cum Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus. Ad avium scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret. Tibi enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda. Te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi. Sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod videre videor quo modo agas. Neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation