Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 8, Letter 16

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano iv Non. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Omnia mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare Superum. Hoc enim mari uti non possumus hoc tempore anni. Illuc autem quo spectat animus et quo res vocat, qua veniam? Cedendum enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger. Nec vero ille me ducit qui videtur; quem ego hominem ἀπολιτικώτατον omnium iam ante cognoram, nunc vero etiam ἀστρατηγητότατον. Non me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur. Is enim me ab optimatibus ait conscindi. Quibus optimatibus, di boni! qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Caesari! Municipia vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant.

Sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum erit quam si alium facere prohibuerit. Hunc propitium sperant, illum iratum putant. Quas fieri censes ἀπαντήσεις ex oppidis, quos honores! “ Metuunt ” inquies. Credo, sed me hercule illum magis. Huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. Iudices de ccclx qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cotidie aliquem video, nescio quas eius Lucerias horrent. Itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. Sed tamen, quicumque sunt, “αἰδέομαι Τρῶας.” Etsi qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. Et quidem cum haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a Brundisio. Quid autem “aliquid”? quam inde turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. Quod ubi audissem, si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation