Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 16, Letter 13a

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati iti Id. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Avide tuum consilium exspecto. Timeo ne absim cum adesse me sit honestius; temere venire non audeo. De Antoni itineribus nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam. Omnia igitur velim explices et ad me certa mittas.

De reliquo quid tibi ego dicam? Ardeo studio historiae (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio) quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. Coram igitur hoc quidem conferemus. In praesentia mihi velim scribas quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit. Videor mihi audisse P. Africano L. Mummio censoribus. Id igitur quaero. Tu mihi de iis rebus quae novantur omnia certa, clara. iii Idus ex Arpinati.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation