Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 12

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae xvii K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est delegandi. Quoquo modo confice. Turpe est rem impeditam iacere. Insula Arpinas habere potest germanam ἀποθέωσιν; sed vereor ne minorem τιμὴν habere videatur ἐκτοπισμός. Est igitur animus in hortis; quos tamen inspiciam cum venero.

De Epicuro, ut voles; etsi μεθαρμόσομαι. in posterum genus hoc personarum. Incredibile est quam ea quidam requirant. Ad antiquos igitur; ἀνεμέσητον γάρ. Nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen exspecto. Qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque cura.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation