Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 30

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae vi Id. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Quaero quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie. Quod Lentulum invisis valde gratum. Pueros attribue ei quot et quos videbitur. De Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. Qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. Quod Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.

De mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. Cum Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. Quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation