Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 8, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. ut Formiano vii K. Mart., ut videtur, a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Unum etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non subveniat. “ At nemo dubitat quin subsidio venturus sit.” Ego non puto. “ Deseret igitur talem civem et eos quos una scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta?” Nisi me omnia fallunt, deseret. Incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam.

Quoi tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse. Ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. Quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, contigit, victus sum. Quod superest, nec ista videre possum quae numquam timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est.

Ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis tuis contubernalibus. Cetera apposita tibi mandabo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation