Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 9, Letter 17

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano vi K. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. Ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. o tempus miserum! Nec dubito quin a me contendat ad urbem veniam. Senatum enim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. Ergo ei negandum est? Sed quid praeripio? Statim ad te perscribam omnia. Ex illius sermone statuam. Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. Volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto.

Tu, quaeso, cogita quid deinde. Nam me hebetem molestiae reddiderunt. a Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. Ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut verear quid agat. Qui autem veniunt inde, κινδυνώδη nuntiant. Sane in magnis curis etiam haec me sollicitant. In hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation