Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 10

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano Non. Iun. aut postr:die a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

o Bruti amanter scriptas litteras! o iniquum tuum tempus qui ad eum ire non possis! Ego autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur? Quid turpius? ut moliantur aliquid? Nec audent nec iam possunt. Age, quiescant auctoribus nobis; quis incolumitatem praestat? Si vero aliquid de Decimo gravius, quae nostris vita, etiam si nemo molestus sit? ludos vero non facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? Prorsus quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant; sed possim id neglegere proficiens; frustra vero qui ingrediar? Matris consilio cum utatur vel etiam precibus, quid me interponam? Sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum; nam silere non possum. Statim igitur mittam vel Antium vel Circeios.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation