Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 9, Letter 2a

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano viii Id. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

o rem difficilem planeque perditam! quam nihil praetermittis in consilio dando; quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas! Non esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare. Certe; contra igitur? “ Di ” inquis “averruncent!” Quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium? “ Impetrabis ” inquis “a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso.” Supplicandum igitur? Miserum. Quid si non impetraro? “ Et de triumpho erit” inquis “integrum.” Quid si hoc ipso premar? Accipiam? Quid foedius? Negem? Repudiari se totum, magis etiam quam olim in xxviratu, putabit. Ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam. Ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere vellem. Quanto nunc hoc idem accipiet asperius! Tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior.

Nam quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit hoc quidem tempore. Qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? Deinde etiam scit ἀπαρρησίαστον esse in ea causa querelam suam. Me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se. Sin cum potuero non venero tum erit inimicus, quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet? τίς δ’ ἐστὶ δοῦλος τοῦ θανεῖν ἄφροντις ὤν;), sed quia ingrati animi crimen horreo. Confido igitur adventum nostrum illi, quoquo tempore fuerit, ut scribis, ἀσμενιστὸν fore. Nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te daturum, qui hic potest se gerere non perdite? Vetant vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum aut etiam constantia.

Vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit nihil nisi classis loquens et exercitus. Eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. Eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. Nec enim ferre potero sermones istorum quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. Sed tamen id ipsum scire cupio quid loquantur idque ut exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo. Nos adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus. Cum sciemus, tum ex re et ex tempore consilium capiemus sed utemur tuo.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation