Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano in interc. post a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem

De Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. Ego ista non novi. Sed certe in collubo est detrimenti satis. Huc aurum si accedit—sed quid loquor? Tu videbis. Habes Hegesiae genus, quod Varro laudat.

Venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me? At ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? Quo modo hoc ergo lues? Uno scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam atque etiam rogo. Etsi me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio delectavit. Amo enim πάντα φιληδείμονα teque istam tam tenuem θεωρίαν tam valde admiratum esse gaudeo. Etsi tua quidem sunt eius modi omnia. Scire enim vis; quo uno animus alitur. Sed, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad τέλος.

Sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem fortasse aliquo negotio. Et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus. Sed ad prima redeo. Librum, si me amas, mitte. Tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te.

Chremés, tantumne ab ré tua est otí tibi, ut etiam Oratorem legas? Macte virtute! Mihi quidem gratum est et erit gratius si non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuos “ Aristophanem ” reposueris pro “Eupoli.”

Caesar autem mihi inridere visus est “quaeso” illud tuum, quod erat et εὐπινὲς et urbanum. Ita porro te sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation