Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 5, Letter 5

Text kindly provided by Perseus

Scr. Venusiae ii aut prid. Id. Mai. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem

Plane deest quod scribam; nam nec quod mandem habeo (nihil enim praetermissum est), nec quod narrem (novi enim nihil), nec iocandi locus est; ita me multa sollicitant. Tantum tamen scito, Idibus Maiis nos Venusia mane proficiscentis has dedisse. Eo autem die credo aliquid actum in senatu. Sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed etiam rumores cognoscamus. Eas accipiemus Brundisi; ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est.

Nos Tarenti quos cum Pompeio διαλόγους de re publica habuerimus ad te perscribemus. Etsi id ipsum scire cupio quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut ne dem frustra. Sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS ⅹ̅ⅹ̅ et ⅾ̅ⅽ̅ⅽ̅ⅽ̅. Hoc velim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore adsequar.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation