Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 48

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano t%u Non. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum. Quod utinam! iterum utinam! tuo tamen commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim Babullius. Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed Lepta ex triente. Veretur autem ne non liceat tenere hereditatem, ἀλόγως omnino, sed veretur tamen. Is igitur si accierit, accurram; si minus, non ante quam necesse erit. Tu Pollicem, cum poteris.

Laudationem Porciae tibi misi correctam. Adeo properavi ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur. Id si tibi erit commodum magno opere cures velim et velim M. Varronis et Olli mittas laudationem, Olli utique. Nam illam legi, volo tamen regustare. Quaedam enim vix mihi credo legisse me.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation