Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 6a

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano prid. Non. Iun. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. Saepe enim hic Spurius, qui nuper †est†, epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. Sed non dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. Atque hoc etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad L. Lucullum misimus. Illudque εὐλογώτατον, illum fratri in primis eius legatis fuisse. o operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis!

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation